Articulus 6
Articulus 6
An Deus potest facere omnermpossibile, tam per accidens, quam per se?
Deinde queritur de his quae dicuntur in Littera, ibs, A, "Quomedo vere Deus dicatur omnipotens . an quia omnia possit, etc."
1. Impossibile enim est apud naluram aliquid esse de mihilo. et tamen Deus potest hoc facere : ergo potest impossibile.
2. Item, Plus distant nihil et alquid, quam aliquid ad aliquid . ergo plus distat de nihilo fieri aliquid, quam de aliquo fier: aliquid: sed de milo facit aliquid tota die in creatione animarum rationalum, et fecit in toto mundo : ergo multo magis de quolibet quod est aliquid potest facere aliquid, ut de contrario contrarium, et de disparato disparatum, et hahtum de privatione, et conjungere relativa opposita.
3. Item, Natura successive bene facit unum contrarium ex alio, et oppositum de opposito : cum igitur Deus in imfimtum excedat potenuiam nature, ipse potest opposita facere simul esse vera.
4. Ttem, Deus ostendit quedam in opere quae sunt majoris potenti quam illa, sicut unto Dei et hominis: plus enim distant Deus et homo, quam homo et asinus : ergo si potuit facere ut aligquis sit simul Deus et homo, ipse potest facere ut aliquis sit simul homo et asinus.
5. Item, Plus distant ab eadem materia dua forme substantiales quae habent contrarias proprietates et differentias, quam due forme accidentales: sed conjunxit substantiales, ut creatam et increatam, et mortalem et immortalem, etc. : ergo potest conjungere accidentales, quantumcumque distantes, ut album et nigrum, et cetera opposita, ut videtur.
6. Item, Plus est impossibile, ut conjungatur actus potentiea cum habitu contrario manente in potentia, quam ut insint contrarii actus propter diversos et contrarios habitus: sed primum Deus fecit, quando fecit Virginem manentem Virginem parere : ergo et secundum potest facere, scilicet ut sit aliquis cecus simul et videns, et videat et non videat.
7. Item, Luc. 1, 37: Non erit impossibile apud Deum omne verbum : constat, quod mihil excipit: ergo videtur, quod omnia sint sibi possibilia.
8. Item, Nos videmus, quod per ( Sanctos facit impossibilia nature ad faciendum, sicut ea quae vocamus muiracula: ergo videtur, quod per seipsum potest ea quae sunt impossibilia simpliciter.
Item, Infinite potentie# nullus est terminus ; ergo non terminatur in impossibile : ergo potest impossibile omne.
Hoc enim non videtur: quia 1. Impossibile per se magis est impossibile, quam impossibile per accidens : sed impossibile per se potest, ut Virginem parere, mortuum facere vivere, et hujusmodi: ergo inulto magis potest impos sibile per accidens.
2. Item, In impossibili per accidens nihil causat impossibilitatem, nisi preterito: et haec jam non est, quia dicit Philosophus, quod preteritum non est: in impossibili autem per se causa impossibilitatis est oppositio quae est: ergo cum non ens minus resistat operanti,
1 Vulgata habet, Eccli. xxxiv, 28 : Unus xedaficans, et unus destruens : quid prodest illis, quam ens oppositum, videtur quod magis possit impossibile per accidens, quam impossibile per se.
Irem queritur de hoc quod dicit Hieronymus : "Gum Deus omnia possit, non potest facere de corrupta virgmem."
Hoc enim videtur omnino falsum : quia 1. Ad virginitatem non exiguntur nisi duo, scilicet integritas corporis, et munditia mentis. Constat autem, quod Deus potest facere primum, sicut etiam ipse Hieronymus dicit : "Peenitentia autem que restituit m integrum, potest facere secundum." Ergo multo magis Deus. Ergo potest facere de corrupta virginem : et hoc fuitimpossibile per accidens : ergo ipse potest umpossibile per accidens.
2. Item, Potest impossibile per se, sicut de costa facere mulierem, et de trunco vitulum,ut dicit Anselmus, et de virga draconem,et e converso. ergo potest impossibile per accidens, et impossibile per se.
SED CONTRA : 1. Dicit Augustinus super Genesim, quod Deus non potest, nec operatur aliquid contra causales rationes quas nature primitus inseruit : sed contra has rationes’ sunt impossibilia: ergo Deus non potest facere impossibilia.
2. Item, Nullus artifex ex eadem arte habet potentiam operandi opposita, quia sic idem esset regula oppositorum et uno modo, quod esse non potest: ergo nec potest facere opposita secundum unam artem operandi: constat autem, quod cursus iste naturalis exemplatus est ab arte divina: ergo contra cursum isium facere, est contra artem aeternam operari: contra artem autem operar, est contra sapientiam operari: cum igitur Deus non potest facere aliquid contra suam sapientiam, Deus etiam nihil potest contra cursum nature.
3. Item, Unus edificans, et alter de~ struens, quae utilitas in utroque? Si igitur potentia Dei ordinatissima est, et edificavit mundi machinam utiliter, ipse sicut non potest habere potentiam inutilem, ita non potest facere contra cursum naturalem, ut videtur.
4. Item, Augustinus contra Faustum : "Sententia qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus aliquid fuisse, jam non est : hance sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati." Ex hoc aceipitur, quod Deus non potest impossibile per accidens.
Item, ibidem : "Deus creator et conditor naturarum ommum, nihil facit contra naturam, sicut non facit contra seipsum :" ergo videtur, quod Deus nihil possit facere contra naturam, sicut non facit contra seipsum : ergo videtur, quod Deus nihil facit contra naturam.
Item, ibidem: "Deus numquam ex potentia aliquid facit ut su# rationis instituta evellat" constat autem, quod evelleret si contra rationes nature inditas operaretur . ergo nihil potest contra maturam.,
Soxvutio. Dicendum meo judicio, quod ens possibile est objectum potentiw divine : cum autem omne objectum debeat proportionar: potentiea illi, cujus est objectum, sicut verum in signo proportionatur opinion, et verum per causam intellectur et scientiw, et sic est in omnibus alus : ita etiam ens possibile necesse est, quod accipiatur proportionatum aliquo modo potentia operanti et facientiipsum. Potest autem proportionari dupheiter, scilcet ad facere facientis, et ad fier: re: faciende, hoc est, in comparatione ad facientem, et 1n comparatione ad materiam, et ad rem quae fit. Primo modo ponantur circa ipsum conditiones non infirmantes potentiam efficientis, et non 1gnobilitantes eam : sicut est, quod non inducat im eo deteriorationem, ut mori, peccare, comedere, et hujusmodi, de quibus habebitur in secunda parte istius lectionis : et si non inveniantur ista in possibili ipso, dicimus Deum posse illud : sed proportio ad fieri est ut oppositionem non simul habeat, quomam bene puto, quod Dei potentia que infinita est, opposita quidem simul facere possit : non tamen puto, quod simul possint fieri : quoniam fier proportionatur potentia materie et entis creati. Facere autem proportionatur potentiae infinite : et sic concedendum videtur, quod Deus multa potest de potentia, quae tamen non possunt fieri in creaturis, impediente oppositione et confusione : oppositione, ut in oppositis : confusione autem, ut in unionibus formarum specie differentum, ut quod idem sit homo et asinus, et hujusmodi.
Dicendum enim ad primum, quod licet nihil et aliquid plus distent, quam opposita contrarie, vel opposita privative, non tamen magis contrariantur m creatione, quia in illa non ponuntur simul in eodem, sed secundum ordinem : et ideo nec est ibi contrarietas in fier, nec contrarietas in facere : sed tamen ostenditur hoc impossible nature, et non simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod contrariuam fieri ex contrario supposito subjecto vel materia transmutabili non est magne potentiae, quia hoc facit etiam natura : et ideo hoc non ostendit in Deo omnipotentiam. Quod autem contraria sint in simul eodem secundum idem, hoc contrariatur ad fieri, et ideo non attribuitur potentiae operanti.
Ad aliud dicendum, quod licet Deus in infinitum potentiam nature excedat, non tamen facit contraria et opposita esse simul: non quia hoc impotens sit facere, quia ipse bene habet potentiam simul educendi utrumque : sed quia simul non possunt fier.
Ad aliud dicendum, quod Deus et homo sine proportione distant : et ideo uniens fuit virtus infinita in allero unitorum, scilicet in natura divina : sed in aliis quae unirentur, non posset virtus infinita poni in allero unitorum, sed potius mveniretur repugnantia : et ideo alia non sic possunt unin, hect Deus posset ea unire.
Ad aliud dicendum, quod forme substantiales magis distant secundum comparationem ad materiam (quia una materia non est possibihs simul ad duas substantiales) quam accidentales in genere: sed non distant magis quam accidentales contrarie im ratione contrarietatis : quia inter illas est repugnantia et destructio unius per aliam, et ideo non uniuntur, nec possunt unt.
Ad aliud dicendum, quod nonnulla potentia est in virgine manente virgine ad partum, sed est ligata : et heet non solvatur ad actum nisi corrupta virginitate per naturalem solutionem, tamen a potentia quae est supra naturam poterat solvi ad actum manente vinculo, et ideo actus ille non contrariatur potentia, licet difformitatem habeat cum vinculo virginitatis. Contraria autem et privative opposita perimunt se invicem posita : et ideo contra rationem eorum est posse simul esse . et ideo cacus manens cacus etiam per miraculum non potest videre : sed virgo manens virgo per miraculum potest parere : quia i cco tollitur totus ordo ad visum, sed in virgine ponitur ordo ad partum, licet hgata sit potentia.
Ad aliud dicendum, quod nihil est Deo impossibile facere, quod non dicit impotentiam : sed ad fierk non ommia sunt possibilia apud Deum.
Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non valet, st per Sanctos facit miracula, quod quedam impossibilia, hoe est, incompossibiha, possit per seip~ sum, nisi referatur ad facere, et non ad fier: : sed sequitur, quod ipse per se non ab alio majora potest facere his improportionabilia, dummodo sint compossihilia: incompossibilia enim in fier: sunt opposita, quorum unum positum perimit alterum, et ¢ converso. Av noc quod ulterus queritur de impossibili per accidens, dicendum cum Augustino et Hieronymo, quod impossibile per accidens non potest ficri. et ideo Deus non dicitur posse facere.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod impossibile per se accipitur duobus modis, scilicet quod non habet potentiam ad aliud ex eo quod inest e1: forma repugnans . sicut dicimus, quod impossibile est hominem esse asinum, vel fieri asinum : et ab hoc non tollitur potentia qua quaelibet creatura potest fierr quod Deus vull, ul de trunco vitulus, vel de homme asmus . et secundo modo mnpossibile, quod est ex impossibilitate duorum oppositoram. Primo modo diclum impossibile, adhuc est duplex, scilicet secundum quod aliquid cum forma disparata conparatur ad formam aham nobiliorem, ut truncus ad vitulum : et hoc non repugnat ordini sapientiae, leet repugnet natura, quia est forma hujus. Et secundum quod aliquid comparatur ad formam ignobihorem, ut cum dicitur hominem esse vel fier: asinum est impossibile : ullud enim repugnat ordini nature, quia rationale non ordinatur ad irrationale ut ad perfectius, sed potius e converso : et repugnat etiam ordini sapientie. Unde dico, quod omnia haec impossibilia non est possibile fierl : sed cum dicitur Deum posse facere, unum magis elongatur a potentia sua quam alud : sed tamen in quolibet eorum supponitur materia in ratione obedentia : sed in impossibili per accidens non ponitur materia, quia cedil im non esse, et ideo illud magis elongatur a potentia divina.
Unde ad argumentum dicendum, quod impossibile per se est magis impossibile, quam per accidens : ista propositio potest tribus modis itelligi, scilicet quoad rationein impossibilis, et sic falsa est : quia ratio impossibilis dicitur a privatione, et privatio non recipit magis et minus : unde hoc modo omne impossibile est aquahter impossibile. Secundo modo potest intelligi quoad elongationem a potentia obedientiw : et sic iterum falsa est : quia impossibile per accidens plus elongatur quam impossibile per se. Tertio, potest intellig: quoad repugnantiam ad esse quae importatur ex eo quod est impossibile, et sic vera est . quia impossibile, per se magis repugnat ad esse quam impossibile per accidens . quia impossibile per accidens poturt esse - impossibile autem per se numquam potuit, nec potest, nec poterit esse, licet Deus semper ilud facere possit.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia licet preterituan non sit, ex hoc ipso sequitur major elongatio a potentia obedient.
Apip quod queritur de dicto Hieronym, dicendum, quod Hieronymus non negat quin possit jremtegrar: im mente et corpore quoad statum immunilatis culpa : sed preteritum non potest non fuisse preteritum, secundum quod id quod dictum vel factum est, amplius sumi non potest: nune autem est virgo, quia nunc integra est, sed non quia numquam fuit corrupta.
Ad aliud dicendum, quod in costa non fuit, ut dicit Augustinus, ut de ea fieret mulier, sed potius ut de ea fieri posset : etin hoc non significatur nisi potentia obedientiae de qua posterius queretur.
Ad cA autem quae in contrarium objiciuntur, oportet similiter respondere, dicendo quod contra rationes quas nature inseruil, non operatur: sed duplices inseruit, scilicet seminales qu explicantur per opus nature, et cliam per opus Angelorum bonorum et malorum, quandoque majori velocitate quain per naturam : sicut dicit Augustinus, quod operatio magorum fuit naturalis quoad seminalem ordinem, sed non quoad actum . et inseruil etiam quasdam causales rationes obedientiae, quas non explicat nist in miraculis per tempus exortis, qua qualibet res habet potentiam obediendi imperio Creatoris : et contra has nihil operatur, sed secundum cas operatione supernatural: operatur.
Ad aliud dicendum, quod potentia absolute considerata generalior est, quam est ars vel scientia practica . et ideo illa objectio non procedit, nis: de potentia exsequente, et non de potentia absolute considerata. Utrum autem possit operari contra sapientiam, in sequenti distinctione patebit.
On this page