Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO ET EXPUSITLO TEXTUS.

"Quidam de suo sensu gloriantes, etc." haec distinctioin qua Magister inqui- rit infinitatem potentiae divine, dividitur secundum ea quae objiciunt qui infinitatem potenti divine improbare nituntur. Sunt autem tria, ut dicitur in TIittera, scilicet rationes verisuniles, per quas objiciant primo. Secundo, ponuntur cause commentitiae, per quas objiciunt, ibi, D, § 3: "Addunt quo- gue ili dicentes, Nihil facit Deus aut dimittit, nisi optima et rationabili causa, etc." Tertio, objiciunt per auctoritates perverse intellectas, ibi, KE, "His aulem wllr scrutatores qui, etc."

Sunt autem in prima parte tria capitula : in quorum primo et secundo, scilicet A et B, imducit Magister duas rationes verisimiles, quarum prima est hec : Non potest Deus facere nisi quod justum et bonum est fieri : quidquid autem justum et bonum est fieri, illud totum facit, quia aliter argueretur omissionis ergo quidquid potest facere, facit : ergo non potest plus facere quam facit. Secunda est hae : Non potest Deus facere nisi quod justitia exigit: Justitia autem non exigit facere, nisi quod facit : ergo non potest facere nist quod facit.

In tertio autem capitulo ©, solvit Magister istas duas rationes . et intentio sue solutionis consistit in distinctione hujus propositionis, non potest Deus facere, nisi quod justum et bonum est fieri. In hac enim locutione ponitur hoc verbum, potest, quod habet vim ampliand:, et ponitur circa Deum ut potentem : et hoc quod dico, yustum et bonum est fieri, cadit sub hoc verbo, potesl, sicut materia in qua terminatur actus iulius potentia quam copulat verbum est: ergo duplex est locutio, scilicet quod potest intelligi, quod prius cadat sub verbo habente vim ampliandi antequam restringatur a verbo est, ad prassens / 2stum e& bonum : et tune ly es¢ non copulabit presens tempus, sed tempus confusum, respondens potenti : et tune vera est sub sensu quem ponit Magister, non potest Deus, etc., id est, non potest facere msi quod bonum et justum esset, si fieret. Si autem e contra justum et bonum intelligatur restring: prius a verbo, est, ad praesens bonum et justum : tune falsa estlocutio : quia tunc sequeretur, quod nihil posset facere Deus, nisi quod modo justum et bonum est fieri.

Eadem penitus solutio est in argumen- to secundo et tertio, quod ponit in eodem capitulo C,§ 2. Et habet duos ramos, quorum primus est hic: Non potest Deus facere, nisi quod decet: et non decet facere, nisi quod facit, quia aliter omitteret : ergo non potest facere nisi quod facit. Alius ramus est : Aut debet dimittere quod dimittit ne faciat, aut non. Si sic : sed nihil facere potest quod non debet: ergo nihil potest facere quod non facit. Si non: ergo de debito aliquid dimittit, quod falsum est. Et applicat Magister eamdem solutionem quae prius est posita : et addit, quod hoc verbuin, debet, male sonat de Deo: quia non obligatur nisi forte ex promisso. Dreitur autem iste error fuisse Magistri Petri Abelard.

Item, Notandum quod ista objecta quidam aliter solvunt per equivocationem potenti, dicentes, quod cum dicitur : Non potest Deus facere nisi quod facit, si intelligatur de potentia conjuncta actui, vera est locutio : si autem de potentia absoluta, falsa est. Sed haec solutio non dissolvit : quia objectio procedit de potentia simphiiter.

Per hoc ergo patet dissolutio et sententia prime partis.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus