Articulus 1
Articulus 1
An potentia Dei sit infinita ?
Incidunt autem hic tria dubia, quorum primum est, An potentia Dei sit infinita, sicut videtur supponere in Lié- tera ?
Tertium est de hoc quod dicit in Lié- tera, Utrum extendat se ad alia, quam bonum et justum sit fieri in opere ? hoc est querere, Utrum aliqua faciat, que nec bonum nec justum est fieri ?
Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Hilarius : "Quod impossibile est intelligere homini, Deo possibile est:" sed impossibile est intelligere infinitum : ergo secundum potentiam ipse est infinitus.
2. Item, Hilarius : "Parum est ut Deus possit facere quod_vult, quin etiam possit facere quod dicit: perfect enim potestatis est 1d naturam posse facientis, quod significare potest sermo dicentis."
4. Item, Super illud Psalmi oxvin, 81 et 114: Et in verbum tuum supersperavu: dicit Glossa Potentia Dei est super omne quod potest homo intelligere.
5 Item, Damascenus dicit, "quod infinitum est, quod nec loco, nec tempore, nec intellectu circumseribitur" - potentia autem Dei nullo istorum = circumseribitur: ergo est infinita.
6. Item, Potentia Dei respondet essentiae . essentia autem imfinita est : quia non finitur ad aliquid, eo quod nec habeat principium, nec finem : ergo et potentia.
7. Item, Omnis virtus (ut dicitur in libro Causarum) quanto magis est unita, tanto magis est infinita: sua autem maxime est unita ergo, ete.
8. Item, Etiam Philosophi dicunt, quod motor cceli est infinite virtutis, quia movet motu infinito et tempore infinito: ergo videtur, quod multo magis Deus erit potenti infinite.
9. Item, Si est finite potentiae, finitur ad aliquid : istud ergo finitum est: ergo potest cogitari eo majus : ergo Deus non est majus quam cogitari possit, quod improbatum est ab Anselmo : ergo videtur, quod Deus sit infinite potentia.
SED CONTRA . 1. Nihil omni modo infinitum est perfectum, ut dicit Philosophus : sed omni modo est infinite potentiae : ergo uullo modo est potenti perfect. Si forte diceres, quod dictum Philosophi non esset verum, probatur sic: Omnis perfectio aut est finis, aut a fine : constat autem, quod Deus non habet perfectionem potentiae ab alio fine : ergo ipse est perfectus, quia finis essentialiter est secundum potentiam : finis autem nullus infinitus est, quia nihil finiret si infinitus esset : ergo probatum est, quod infinitum est imperfectissimum: ergo non competit Deo, nec secundum essentiam, nec secundum potentiam.
2. Item, Invenimus in naturis infinitum finbile, et hoc est imperfectum perfectibile : ex illa parte enim qua est finibile, est perfectibile : et ex illa parte qua est infinitum, est imperfectum ut materia prima . ergo si aliquid est infiniitum nullo modo finibile, illud erit imperfectius imperfectissimo : si igitur Deus in essentia vel in potentia est infinitum nullo modo finibile, ipse erit imperfechor omnibus.
3. Item, Infinitum est passio continui vel disereti: Deo autem nec continuum nec discretum est. ergo, etc.
5. Item, Nobilius est semper Deo attribuendum : fins autem nobilior est : ergo melius est ut sua potentia dicatur finis, quam ut dicatur infinita.
Solutio. Dicendum, quod infinitum multipliciter dicitur. Dicitur enim negative, ut dicatur non finitum . et sic diximus supra, quod si vis fiat in verbo, Deus est infinitum, id est, non finitum : et punctum est infinitum, et forma, et locus, et omne illud quod est finis, et nullo modo finitur : {amen aliter Deus quam alia: quoniam Deus non finitur tripliciter, scilicet intellectu diffiniente, cujus est diffinire, eo quod circumspicit totam rem per terminos essentiae rei : et sic solus Deus finit se, quia suum intellectum nihil sui latet: et sic comprehendit se Deus,quia aliter suus intellectus esset minor quam ipse : unde sibinon est inlinitus. Hoc modo autem non finitur ab aliquo alio intellectu, nec loco, quantumcumque sit in expansio sive re, sive intellectu, etiamsi ponantur mult mundi quotcumque, non finitur ills Deus, sed magis (init et continet, ut supra dictum est. Nec tempore finitur : quia nune sue aternitatis durando excellit tempus ante et post. Sed alio modo dicitur infiniteem secundum diffinitionem Philosoplu in I Physecorum, quod infinitum est cujus partes accipient: semper est aliquid extra accipere: et hoc potest dici dupliciter, scilicet secundum potentiam passivam, et sic est in continuo etdiscreto . et secundum potentiam activam, et sic est in sola potentia Dei : ita ut dicatur, quoniai sicut infinitum in continuo consideratur secundum divisionem quae non stat ad partes intra continuum, ita infinitum im potentia activa est, non stare potentiam in aliquo effeclu supposito secundum magnitudinem et secundum multitudinem.
Dicexpum ergo ad primum, quod objeclio illa non procedit nisi de mfinito secundum potentiam passivam, et non activam : quia activa potentia non accipit aliquam perfectionem ab actu, sed potius per actum dat perfectionem alus. Nec tamen dicimus Deum esse infinitum, ita quod non sit fins: sed potius finttione qua finis dicitur finitus, finitissimus omnium Deus et potentia sua, et quidquid ipse est: et eadem solutio est ad alia.
On this page