Text List

Articulus 2

Articulus 2

An potentia Dei possit finiri ad actus vel non ?

ARTICULUS II. An potentia Dei possit finiri ad actus vel non ?

Secundo queritur, Utrum potentia Dei finiri possit ad actus, vel non ?

Videtur autem, quod non: quia 1, Nihil infinitum ex parte illa potest finiri, qua estinfinitum : habitum autem est potentiam Dei esse infinitam ad actus : ergo ad actus finir: non potest.

2. Item, Magister Hugo de sancto Viclore dicit : "Sicut aeternitatem Dei non equat tempus, nec immensitatem locus : sic nec sapientiam sensus, nec bonitatem virtus, nec ommnipotentiam opus," Ergo non est finibilis ad opus aliquod.

3. Item, Nos videmus quod infinitum secundum quod est in continuo nuinquam finitur, eo quod suus actus semper est permixtus potenti ad actum ulteriorem eyusdem rationis, ut dicit Philosophus : ergo nec omnipotentia finie~ tur, eo quod semper quolibet effectu accepto ratio potenti agentis ullerius adhuc relinguitur.

4, Item, Si finibilis est, finiatur in instanti: ergo post illud non est potens : sed potentius esset quod facere posset et hoc et amplius: ergo Deus non est potentior quam cogitart posset, quod falsum est.

SED CONTRA : 4.Potentia Dei ultra sapientiam Dei se non extendit: ergo tanla est potentia, quanta est sapientia: sapientia autem est ars plena rationum omnmium viventium : rationes autemille sunt eorum quae sunt, et fuerunt, et futura sunt: ergo sunt finite : ergo et potentia finita, ut videtur.

2. Item, Hugo de sancto Victore dicit, quod potentia est exsequens, et sapientia disponens : non autem disponit mfinita : ergo nec potentia in exsequend est ad infinita : ergo stat.

3. Item, Quidquid potest Deus facere, illud potest fieri : et detur ista : Quecumque autem possunt fieri, possunt poni esse, et non erit inconveniens : quia falso et non impossibil: posito, quod accidit, est falsum et non impossibile : sit igitur, quod sint actu: ergo non possunt tunc fieri plura: ergo nec Deus potest facere plura : ergo stat potentia ipsius.

4. Item, Omne creabile potest poni creatum : ergo tune non erit aliquid plus creabile : ergo nec Deus potest tune ali- quid plus creare: ergo stabit potentia ipsius.

Solutio. Ad hoc quidam dicunt, quod potentia habet duplicem actum, seilicet qui est facere, et qui est factum esse: potentia igitur quae est infinita, quocumque modo dicatur infinita, potest poni in actum qui est facere, sed non potest poni in actum qui est factum esse: quia infinitum numquam est in esse, nec in factum esse. Sed melius et artificiosius potest dici, quod est quedam potentia ad actum qui est simpliciter actus : et est quedam potentia ad actum semper potentiae permixtum ad actum eumdem in speere vel in numero, Potentia igitur qu est ad actum simpliciter, illa potest poni in actu ilo, ita quod mhil remanet de potentia ad actum illum, vel similem illi in specie. sicut combustibile in combustum esse, quia combusium non potest esse amplius combustum vel combur. Potentia autem quae est ad actum qui semper est permixtus potentia ad actum similem im specie, est potentia que est ad actum infinitum, sive passive dicta sit potentia, sive active. Unde continuum numgquam ponetur tantum divisum, quin adhuc sit divisibile secundum eamdem rationem divisionis qua divisum est: ergo Deus numquam potest pont tot egisse vel fecisse, quin adhuc habeat potentiam operandi, sicut prius.

CoNncEDENDO ergo rationes primo inductas,

Dicendum ad primum quod objectum est in contrarium, quod potentia exsequens est illa quae se commetitur arti faciendorum, sed non potentia absoluta : et hoc supra explanatum est.

Ad aliud est eadem solutio.

Ad puo sequentia dicendum, quod creabile infinitum est potentia agentis, sicut et creans: et ideo patet, quod non polest poni in actu aliquo, nisi adhuc remaneat potentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2