Articulus 3
Articulus 3
An Deus aliqua fecerit vel possit que nec bonum nec gustum est fieri? et, An potest facere ingustum vel preter vel contra justitiam? et, Utrum potest damnare Petrum, et salvare Judam ?
ARTICULUS III. An Deus aliqua fecerit vel possit que nec bonum nec gustum est fieri? et, An potest facere ingustum vel preter vel contra justitiam? et, Utrum potest damnare Petrum, et salvare Judam ?
Videtur, quod sic: quia 1. Super aliud Ezechiel. xx, 39: "Quod Si... momen sanctum meum pollueritis", etc., dicit Glossa: Quod facere cogitavit per justitiam, non fecit per clementiam : ergo videtur, quod aliquid fecit quod non erat justum fieri.
2. Item, Jerem. u, 2: Recordalus sum tut, miserans adolescentiam tuam, etc., dicit Glossa: Deus misericors paratus est salvare per misericordiam, quos non potest per justitiam : ergo videtur, quod multa facit quae non sunt justa.
SED CONTRA ; 4.11 ad Timoth. n, 13, superillud : Negare seipsum non potest: dicit Augustinus: "Cum justus sit, negare suam justitiam non potest, sic enim seipsum negaret."
2. Item, Idem ést justitia in Deo quod potentia: ergo si nihil potest facere nisi de potentia, nihil poterit facere nisi de justitia.
3. Item, Nihil potest facere nisi juste : haec conceditur a magistro in Luttera: ergo idem est juste facere, et posse facere: ergo nihil potest facere, nisi de justilia, ut videtur,
4. Item, Detur quod aliquid faciat preter justitiam : ergo factum ulud non erit justum : sed qui facit quod non est justum, injustus est: ergo videtur, quod esset injustus, quod absit.
Irem quariror, Si conceditur quod potest facere quod non est justum fier, utrum concedendum sit, quod potest facere injustum, vel praeter vel contra justitiam ?
Videtur quod sic : quia orationibus beat: Gregori Trajanus revocatus est ad vitam ; constat autem damnatum fuisse Trajanum, cum fuerit paganus : et si postea vixit, potuit agere poemitentiam, et ita salvari: ergo damnatum potest salvare : ergo eadem ratione et glorificatum damnare.
Sonutio. Dicendum, quod Deus potest facere quod non est justum fier, si ly quod non est gustum fiert, cadat sub ampliatione potenti importate per ly potest, ut supra distinximus.
Ad primum ergo dicendum, quod juslitia dicitur multis modis, ut alibi dictum est . sed in Glossa lla dicitur pusé atia redditio debit: pro meritis: tamen aho modo dicitur justitia de essentia bonitatis divine, et sic clementia non est sine justitia: unde non sequitur, si im hoc opere non salvatur Justitia secundum rationem dictam, quod nullo modo salvetur in eo.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod loquitur de justitia debiti pro meritis Ninivitarum, et non de justitia absolute quocumque modo dicta. .
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod 1b: dicitur pustitza equitas divine voluntatis, quam numquam deserit vel negat Deus.
Av aurup dicendum, quod licet idem sit in supposito justitia et omnipotentia, tamen differunt per connotata: et ideo aliquid convemt uni, quod non convenit alii.
Ad aliud dicendum, quod secundum predicta patet, quare a Magistro conceditur, quod Deus mihuil potest facere nisi juste : et similiter conclusio illa, ergo nihil potest facere misi de justitia, que est duplex eadem duplicitate.
Ad aliud dicendum, quod si detur aliquid facere Deus quod modo non est justu, quia non est, nee erit, non sequitur propter hoc quod illud non sit justum . quia eo ipso justum est, quod ipse facit : unde istes due sunt ncompossibiles, Deum facere quod non facit, et illud non esse justum : tamen utraque earum posstbilis est per se sumpta. et hoc ideo est, quia in una per intellectum clauditur oppositum alterius: in hac enim, Deum facere quod non facit, clauditur Deum non nisi juste facere posse, et co ipso justuin esse quod ipse facit.
Ad aliud dicendum, quod injuste vel preter justitiam Deus nihil facere potest. quia hoc pont indecentiam et contrarietatem honesti et hoc non cadit in Deum. Negatio autem sola, cum dicitur, quod non est gustum, non ponit aliquid, sed tollit id quod in presenti justum est, et relinquit ex consequenti potentiam ad hoc quod sit justum st fiat a Deo, eadem ralione qua juslum est quod modo facit.
Avin quod queritur, Utrum potest damnare Petrum, et salvare Judam ? Dicendum quod potest quidem de potentia absoluta, sed non de potentia reJata ad ordinem sapientiae.
Ad id quod objicitur de Trajano dicendum, quod hoc ex dispensatione factum est ad manifestandam glomam Det: qui enim finaliter damnatus est, nullo modo potest revocari ad statum salvandorum,
Addunt quoque et alia dicentes, Non potest Deus facere nisi quod debet: non autem debet facere nisi quod facit. Si enim debet alia facere, non ergo facit omne quod debet: si vero facit omne quod debet, nec potest facere nisi quod debet : non ergo potest facere nisi quod facit.
Item, Aut debet dimittere quod dimittit ne faciat, aut non debet. Si non debet, non recte dimittit. Si vero debet dimittere : ergo non debet facere. Si autem non debet, nec decet, non opoitet eum facere: et si non decet nec oportet eum facere, ergo non potest facere: non ergo potest facere, nisi quod facit: nec potest illud dimittere quod facit, quia debet illud facere: et quod debet facere, non potest illud dimittere. Sed ut mihi videtur, hoc verbum, debef, venenum habet. Multiplicem enim et involutam continet intelligentiam, nec Deo proprie competit, qui non est debitor nobis nisi forte ex promisso: nos vero ei debitores sumus ex commisso. Ut autem venenum evacuetur, distingue verbi sensum: Non potest Deus facere nisi quod debet, id est, nisi quod vult, falsum est. Sic enim potest ipse dict debere aliquid, quia vult illud. Si autem dicatur, non potest nisi quod debet, id est, non potest nisi illud, quod si faceret, et bene conveniret, verum est.
Addunt quoque illi dicentes, Nihil facit aut dimittit, nisi optima et rationabili causa, licet nobis occulta sit: secundum quam oportet eum facere ac dimittere quae facit vel dimittit. Ratio enim penes eum est, qua illa facit et illa dimittit: quee ratio aeterna est, et semper manens, prater quam non polest aliquid facere vel dimittere. Illa ergo manente, non potest quod facit dimittere, nec quod dimittit facere : et ita non potest facere nisi quod facit. Et ad hoc respondemus, ambiguitalem locutionis determinantes. Cum enim dicitur, ratio vel causa optima,penes Deum est, qua facit cuncta quae facit, et dimiltit ea quae dimitlit, verum quidem est: quia in eo voluntas est equissima et reclissima, quafacit et dimitlit quee vult, contra quam facere non potest, nec praeter eam facere potest. Nec utique contra eam faceret, nec praeter eam, si ea quae facit dimitteret, vel quae dimittit faceret : sed eadem manente ratione et causa, alia potuit facere, et ista dimittere. Licet ergo ratio sit penes eum, qua alia facit et alia dimittit, potest tamen secundum eamdem rationem et dimiltere quae facit, et facere que dimiltit. -
Ipsi etiam addunt: Ratio est eum facere quae facit, et non alia: et non potest facere nisi quod ratio est eum facere, el ita non potest facere nisi quod facit. Item, ratio est eum dimittere quae dimittit, et non potest non dimittere quod ratio est eum dimiltere : et ita Non potest non dimittere quod dimittit. Et ad hoc dicimus locutiones ambiguas esse, et ideo determinandas. Si enim cum dicitur, Non potest facere nisi quod ratio est eum facere, intelligas eum non posse facere nisi ea qua rationabilia sunt, el ea quae si fierent, rationabilia essent, verus est sensus. Si autem intelligas eum non posse facere alia rationabilia et bona, nisi ea quae vult et facil, falsus est intellectus.
Item, aliud adjungunt dicentes : Si potest Deus aliud facere quam facit, potest ergo facere quod non prescivit: et si potest facere quod non prescivit, potest sine praescientia operari: quia omne quod facturum se prescivit facit, nec facit aliquid quod non prescivit. Quod si preeter scientiam ejus aliquid fieri impossibile est, omne ergo quod prescitum est, fieri necesse est: ergo aliud fier: quam fit, nulla ratione possibile est : ergo non potest a Deo fieri nisi quod fit. Mac autem quastio de prascientia, facile determinari potest per ea quae superius dicta sunt, cum de prescientia egeretur.
On this page