Text List

Articulus 3

Articulus 3

An bonitatem quae resultat ea ordine universi, potuit Deus meliorem facere quam fecat ?

ARTICULUS III. An bonitatem quae resultat ea ordine universi, potuit Deus meliorem facere quam fecat ?

Tertio, Queritur Questio magis difficilis, scilicet utrum bonitalem qui resul- tat ex ordine universi, potuit Deus mehorem facere ?

Videtur autem, quod sic: quia 1. Inter ea quae in infinitum distant, possunt esse infiniti gradus altiores inferiori, et inferiores superiori: sed Deus et summa creatura quecumque sit ila, infimte distant: ergo inter Deum et Angelum sunt infiniti gradus implebiles bonitatibus ordinatis : si autem ill fierent, vicinius ordinaretur ad optimum quod est Deus ipse, mundus, quam modo faciat: ergo esset major bonitas ordinis, quam modo sit : quae enim inter bonitates ordinis vicinius altingit ad summum bonum, illa est melior et major.

2. Item, Possibile fuit Deo cui nihil est impossibile primum et ultimum in universo meliora facere, sicut materiam primam, et Angelum: de quibus dicit Augustus in lbro XII Confessionum, quod "materia prima est prope nihil, et Angelus prope Deum:" ergo et media erunt meliora: ergo totum universum melius, et ordo melior : ergo et bonitas resultans ex ordine melior.

Si forte dicas, quod mundus est ut cithara, in qua si una chorda tenditur in sonum meliorem, habet quidem in se melorem, sed sonus ille melior turbat totam harmoniam, et ideo plus confusionis et mali affert cithare, quam habeat in se: ita etiam si res haec fieret melior quam est, confunderet alia ordinata ad ipsam. Contra: Consideretur tantum temperamentum cilhare, quero utrum cithara potest habere melorem harmoniam, omnibus et non una chorda tantum melioribus factis ? Constat quod sic: ergo Deus potuit quamlibet et non unam sine alia tantum creaturam melius facere, quam fecit : ergo tunc melior esset ordo et dulcior harmonia, ut videtur.

3. Praeterea, Hoc expresse dicit Magister in Litera, et reputat oppositum heresim.

SED CONTRA : 1. Super illud Genes. 1, 31: "Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona": dicit Glossa, quod bona erant in se, sed in universo optima: optimo autem non potest melius fieri: ergo bonitate universitatis istius non potest fier1 mehus aliquid, nec potuit.

2. Item, Universum tante bonitatis est, quod etiam id quod est malum m se, confert completionem sibi ; cum igitur mhil melius posset fieri illo, quod eliam malum ordinat in bonum, videtur quod nihil melius posset fieri universitate,

3. Item, Augustinus: "Duo fecisti, Domine : unum prope te, et-allerum prope nihil." Ergo non posset etiam cogitari, ut videtur, major et latior ordo bonitatis, quam a nihilo ad prope Deum : ergo non potest fiert melus.

4, Item, Qui universa dicit, nihil excipit: ergo nulla bonitas deest universitati : sed nihil melius potest fier: eo cui nihil deest in bonitate : ergo nihil potest melius fieri universitate.

Sonutio. Sine prajudicio dico, quod universitas potest considerari tribus modis, scilicet ut supposita est im esse, et ut supposita in potentia efficientis tantum : et in quibusdam supposita esse, et in aliis posita esse in potentia eflicientis tantum. Si supponitur in esse : tune videtur mihi, quod in istis rebus que sunt, numquam poterat fieri melior harmonia naturalis, quam facta est: et hoc secundum bonitatem nature, et non secundum bonitatem accidentalem vel gratiae : quia quid melius cogitari potest quam generabile et corruptibile reduci in motum declivis circuli, et eorum que sequuntur circulum declivem et habent reduci in motum uniformem mobilis difformis, et hoc reduci in motorem uniformem uniformiter se semper et ad omnia habentem? Similiter malum unius ordinari in bonum alterius, sicut corruptionem unius in generationem alterius, et persecutionem tyranni in patienliam virtutis, et probationem fidei, nihil melius potest fieri, istis rebus existentibus, ut videtur. Si autem mundus — totus supponitur tantum esse in potentia efficientis : tunc videtur mihi, quod meliorem poterat facere mundum, et melius ordinatum : sicut cithara omnibus chordis alus, vel aliter positis ab artifice in infinitum sciente contemperationes harmoniarum. Si autem tertio modo ponatur, scilicet partim esse in re, et partim in potentia, sicut si ponamus esse celum et motum, et asinos et terram, et nihil plus nisi in mente divina et potentia divina : tune videtur mihi, quod sine confusione harmoniae mundi non possunt res relique melius fieri quoad substantiam, quam etiam facte sunt, leet in nullo restringam potentiam Dei que semper potest facere quod vult : sed ego loquor de fieri: et hoc ideo dico, quia asinus habet duplicem bonitatem, scilicet in se, et comparationis : et in comparatione ad equum est asinus vilis, sed comparatus ad hominem est adhuc vihor et minus bonus : ergo si omnes res ali meliores fierent, efficeretur asinus minus bonus bomtate comparationis, quam esse debet, et sic disturbaretur harmonia universitatis. Solo autem medio modo, scilicet quod res sit in potentia divina tantum procedit intentio Magistri in Ledtera.

Dicenpum ergo ad primum, quod hoc modo non accipiuntur gradus entium, quia sic semper imperfectus remaneret mundus : sed accipruntur penes bonitates Dei participabiles, sicut esse, vivere, sentire, intelligere, mcorruptibile esse, causam esse, et hujusmodi : et sic impletur universalis ordo : quia ea que participabilia sunt de attributis Dei, faciunt gradus: et illi implentur tribus modis, scilicet in bonitatibus gratia, sicut omnia ad hominem, et homo ad gratiam, et gratia ad Deum per Christum : et in ordine mali ad bonum: et sic non poterat esse vicinior ordo istis rebus existentibus.

Sequentes autem omnes objectiones procedunt de universo supposito in potentia Dei tantum, et hoc modo conceduntur.

Ad EA autem quae in contrarium objiciuntur, dicendum ad tria prima, quod non procedunt nisi de universitate ista que in natura rerum supponitur esse : et hoc modo conceditur quod concludunt.

Ad aliud dicendum, quod aliud est loqui de hoc umiverso, et aliud de ratione univers: secundum nomen. Universum enim hoc multa non habet que posset habere si Deus vellet: sed ratio universi secundum nomen omnia habet : et de hac nihil queritur hic : unde illa objectio non facit ad propositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3