Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum Deus potuit et non voluit, aut voluit et non potut mundum meliorem facere?

ARTICULUS IV. Utrum Deus potuit et non voluit, aut voluit et non potut mundum meliorem facere?

Deinde queritur de hoc quod dicit in Littera, ibs, A, "Si enim voluit et non potuit, infirmus, etc."

Videtur enim hoc argumentum non solvi sufficienter a Magistro.

Unde dicendum sicut supra dictum est‘, quod aliud est in eo quod parificari potest per naturam, sicut Filius et Spiritus sanctus : aliud autem in eo quod est diverse essentia, quia hoc parificari non potest etiam quantumcumque crescat. Et simile hujus est : si accipiatur linea finita, et augeatur punctum per puncta : tunc in infinitum potest augeri punctum, et tamen non equabitur lines nec proportionabitur ei. Ita dicendum, quod augmentum bonitatis create re- spectu increate bonitatis est sicut adjeclio punctalis : et ideo quantumcumque crescat, nec erit proporlionabile, nec erit aquale.

Si autem tu objicias, quod non est simile : quia punctum est mdivisibile, et per indivisibilia crescere non potest, quia indivisililia non sunt quanta, et ideo non augetur : sed bonitas creala quanta est, et ideo si in infinitum apponalur, aequalis ert infinite. Dicendum, quod in omnibus illis bonitatibus sem- per cum addito additur etiam ratio distant infinite : quia quodlibet erit bonum creatum: ergo quodlibet distabit sine proportione : et ideo numquam fiet proportionabile et numquam quale : nec hoc est invidia, sed potius ordo sapientiae : quia invidia est respectu eorum quae parificari vel ad minus proportionari possunt, ut dicit Gregorius super illud Job, v, 2: Verum: stultum inter ficit wacundia, et parvulum occidit wmvidea.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4