Articulus 5
Articulus 5
An Christus, beata Virgo, Angelus, et Adam potuerunt meliores fieri quam facti sunt ? et, An Christus sit de universitate operum Dei? et, Quomodo intelligitur, quod beata Virgo sit exaltata super choros Angelorum ?
ARTICULUS V. An Christus, beata Virgo, Angelus, et Adam potuerunt meliores fieri quam facti sunt ? et, An Christus sit de universitate operum Dei? et, Quomodo intelligitur, quod beata Virgo sit exaltata super choros Angelorum ?
Deinde queritur de secunda parte istius lectionis, 1bi, "Post haec considerandum, Utrum alio vel meliori, etc."
Incidit autem hic questio de quibusdam optimis, ut de Christo, et de beata Virgine, et Angelo, et Adam, utrum potuerunt mehus fieri?
Videtur, quod sic : quia 4. Ita dicit Apostolus, I ad Corinth. xit, 27: Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Et ibidem dicit Glossa : Mfembra de membro, id est, capite, quod est membrum : constat autem, quod caput est de universalitate membrorum : ergo Christus est de universitate sicut alia membra.
2. Item, Supra! dicit Hilarius : "Caput omnium Christus :" ergo videtur, quod ipse sit de universitate.
3. Item, Quidquid est minus eo quod est de universitate, illud est de universitate plus quam illud : Christus est minor aliquo quod est de universitate, quia minoratus est paulo minus ab Angelis, qui sunt de universitate : ergo ut prius.
SED CONTRA | 1. Christus est constitutus super universa opera manuum Dei: ergo ipse non est de universitate operum, ut videtur.
2. Item, Quicumque est causa totius boni universitatis, non potest esse aliquid universitatis : Christus autem est causa totius boni quod habet universitas : ergo, etc.
Videtur autem, quod sic : quia anima ipsius creata fuit : ergo bonitas sua fuit finita, sicut et essentia : ergo potuit esse major.
SED CONTRA: Joan. ut, 34, Datus est ei spiritus non ad mensuram? : quod autem non est ad mensuram, est immensum : et quod est immensum, non potest crescere : ergo Christi bonitas crescere non potuit.
Videtur, quod non : quia 1. Dicit Anselmus, quod decebat ut Virgo ila quam Pater Filio suo matrem elegit, ea puritate niteret, qua major sub Deo nequit intelligi : ergo videtur, quod crescere in bonitate non potuit.
2. Item Augustinus dicit : "Duo fecisti, Domine: unum prope te, et alterum prope nihil." Ergo Angelus prope fut apud Deum : cantamus autem dictum Hieronymi de ipsa: "Exaltata es supra choros Angelorum ad ceelestia regna." Ergo ipsa est proximior proximo : non potest autem aliquid intelligi ultra posse accedere crescendo : ergo ipsa melior fieri non potuit.
3. Item, Sub Deo unito homini nihil est vicinius, quam materialiter idem esse cum unito: materia autem est accepta de ipsa: ergo ipsa est proxima: ergo non potest esse melior.
SED CONTRA : Creatura est simplex: ergo ipsa est finite bonitatis : ergo potest intelligi crescere: et quod tu potes intelligere, Deus potest facere, et multo amplius: ergo ipsa potest fieri melior.
Uurerius autem queritur de Angelo. 1. Quia videtur melius, quod est gloriosius gloriosius autem videtur per pugnam et meritum proficere ad beatitudinem, quam sine illis: ergo videtur, quod homo factus sit melior An~ gelo.
2. Item, In Littera est, quod melior est natura quae peccare potest, quam illa que peccare non potest: ergo status possibilis ad peccatum, melior est statu impossibili ad peccatum: et sequitur idem quod prius.
3. Item, Ex hoc sequitur, quod quanto infirmior est status et majores habens occasiones peccandi, dummodo non habeat necessitatem, quod tanto sit melior : et haec frivola sunt, et de his alibi est quesitum ‘: unde ista hic sufficiant.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod eo ipso quod caput Dei significatur esse super omnia: sed membrum dicitur non omnium, sed Ecclesiae cum qua habet nature conformitatem, et non quodlibet membrum aliis communicabile, sed potius quod eminet omnibus, et influit in omnia spiritum motivum et sensibilem, sicut dictum est super tertium . Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod Christus non est minoratus ab Angelis nisi dispensatorie et secundum quid, scilicet in eo quod passibilem naturam assumpsit. Quia vero illa unita est et non nuda, ideo etiam in illa super omnia est, et non ordinabilis cam omnibus.
Ad id quod ulterius queritur, sufficienter quantum potui, discussum est in tertio®: tamen hic potest dici, quod si Christum consideramus unitum sicut est in rei veritate, tunc gratia hominis conjungitur infinito bono, et quoad hoc quod habet unionem cum illo in esse, qua unione nihil magis accedere ad summum bonum potest, et sic non potest crescere nec fieri melior: et hoc modo datus est ei Spiritus non ad mensuram. Si autem consideretur gratia simplex non pertingens ad unionem, quae consideratio tantum est secundum intellectum: tunc crescere posset, et esset finita gratia.
Et per hoc patet solutio ad ea que objiciuntur de Christo: quia illis duobus modis procedunt objectiones.
Ad id quod ulterius queritur de beata Virgine, bene puto, quod quidquid potest percipere creatura pura capax Dei, hoc totum communicatum est Matri Dei: et inillaconsideratione procedunt rationes primo inductee. Sed divina potentia non restringitur, quin potuerit facere capa~ citatem majorem quam hominis et Angeli, et tunc crescere posset et gratia: et hoc modo procedunt rationes in oppositum: et ideo etiam ad illa patet solutio.
Tamen notandum, quod licet dicatur exaltata super choros Angelorum, et super choros Archangelorum nihil sit, nisi altitudo divina : non tamen est exaltata ad equalitatem altitudinis divine : quia sicut prius dictum est, distantia est extra mensuram : et ideo licet sit altior omnibus Angelis, tamen adhuc distat a dignitate divina sine proportionis mensura.
On this page