Text List

Articulus 6

Articulus 6

An Deus semper possit quod potuit ?

ARTICULUS VI. An Deus semper possit quod potuit ?

Deinde queritur de ultima parte istius distinctionis quae incipit ibi, D, "Preterea queri solet, Utrum Deus, etc."

Videtur autem, quod Deus semper possit quod potuit :

1. Omne enim non potens modo quod potuit, aut mutatum est in potentia sua, aut potentia sua dependet ad alterum quod mutatum est: Dei autem potentia nec mutatur in se, nec dependet ad aliud: ergo modo potest quidquid olim potuit.

2. Item, Quidquid uno modo semper se habet, semper potest idem: Deus autem uno modo semper se habet: ergo semper potest idem.

Sed contra sunt instantiae quae jacent in Littera.

Sotvutio. Dicendum, quod Magister videtur fuisse de opinione Nominalium. Unde solutio Magistri consistit in hoc quod una potentia semper significatur, que refertur ad idem, licet diverso modo significandi in verbo vel adverbio pertinente ad tempus significetur. Unde dicit, quod eadem est potentia qua potuit mundum creare, et qua potuit mundum creasse: et patet sua solutio in Liétera. Sed verius et probabilius videtur mihi dicendum, quod est potentia absolute considerata, et hac eadem est semper: et est potentia conjuncta actui, et hac determinatur secundum modum significandi ad rem quae refertur ad eam: et ratio non est eadem in relatione illa: et hac non potest modo quidquid potuit, nec haec ponit mutationem in eo, sed in rein quam potest.

Ad primum ergo dicendum, quod potentia sua non propter hoc dependet ad rem, sed potius ex eo quod res dependet ad ipsam, surgit diversa habitudo relationis rei ad potentiam, et e converso, qua aliter se habet res ad potentiam antequam fit, et cum fit, et cum facta est.

Ad aliud dicendum, quod licet Deus uno modo se habeat ad res, non tamen res uno modo se habent ad ipsum: et ex illis habitudinibus fiunt diverse relationes, quibus significatur potentia diversimode.

Supra autem ostendimus, quod non est inconveniens aeternum accipere a temporali aliquem modum significandi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6