Divisio Textus
Divisio Textus
Iste tractatus de voluntate dividitur in duas partes. In prima agit Magister de voluntate Dei secundum se, et secundum comparationem ad volita. In secunda, de comparatione voluntatis nostre ad voluntatem ipsius : et haec incipit distinctione XLVIII, ibi, B, "LMlud guoque non est pretermittendum."
Adhuc, prima dividiturin duas. In prima, agit de voluntate Dei et volito. In secunda, agit de modo impletionis divinae voluntatis in distinctione XLVII, A, ibi, "Voluntas quippe Dei semper efficax est, etc."
Prima adhuc subdividitur in duas. In prima agitur de voluntate et divisione voluntatis secundum se. In secunda, ponit quasdam dubitationes circa volita divine voluntatis, infra, distinctione XLVI, 1bi, A, "Hie orttur questio, Dictum est enim, etc."
haec distinctio dividitur in duas partes: in quarum prima agit de voluntate Dei secundum quod ipsa est causa prima omnium creaturarum., In secunda, poni distinctionem de multiplicitate divine voluntatis, ibi, F, "Hie non est pretereundum nobis, etc."
Prior adhuc subdividitur in duas: in quarum prima agit de voluntate secundum comparationem ad volentem. In secunda autem agit de eadem secundum comparationem ad volita, quorum ipsa est causa, bi, D, "haec ifaque summe bona voluntas, etc."
On this page