Articulus 1
Articulus 1
An in Deo sit voluntas?
Incidunt autem hic tria dubia, ante Litteram, quorum primum est, An in Deo sit voluntas? Secundum, Quid sit voluntas ejus? Et tertio, de introductione sive situ istius tractatus de voluntate.
Ad primum objicitur sic: 1. Omnis appetitus est significativus indigentiae : in Deo autem nulla est indigentia : ergo nullus appetitus. Pra probatur per hoc, quod appetitus est movens ad id quod non habetur, ut dicit Philosophus. Secunpa patet per se. Inde ulterius objicitur sic : Nullus appetitus est in Deo: omnis voluntas est appetitus : ergo nulla voluntas est in Deo. Prima constat ex priori syllogismo. Secunpa probatur in tertio de Anima, ubi appetitus dividitur per voluntatem, et desiderium quod est appetilus anime sensibilis.
2. Item, Augustinus in libro de Lzbero arbitrio: "Voluntas est rationalis motus, sensui presidens et appetitui:" constat autem, quod in Deo nec sensus est, nec appetitus sensibilis, quia de illo loquitur Augustinus : ergo nec voluntas.
3. Item, Omnis voluntas est ad sequendum aliquid, vel fugiendum : Deus autem nihil assequitur vel fugit : ergo nihil vult : ergo ut prius.
4. Item, Voluntas est potentia rationalis, habens se ad opposita : Deus autem habet se uno modo: ergo. etc.
5. Item, Voluntas est causa contingens rerum : Deus autem est causa necessaria et semper stans : ergo Deus non habet voluntatem, ut videtur,
2. Item, Ad Ephes. 1, 5, dicit Apostolus : Secundum propositum voluntatis suae. Et, ibidem, y. 11: Secundum consilium voluntatis sue. Kt im multis alus locis.
3. Item, per rationem : Agens per intellectum melius est quam agens per nature necessitatem, quoniam primum cognoscit rationem operis, secundum autem non : Deus autem nobuilissimum agens est : ergo est agens per intellectum : mihil autem talium agit, nisi quod vult, et quando vult: ergo voluntatem habet Deus.
4. Item, Liberrimum in natura rationahi est voluntas : ergo et optimum ect nobilissimum : ergo et Deo attribuendum.
3. Item, Philosophus in XI prime philosophie dict: "Voluntas est actio ipsius : et ideo vigilia, et sensus, et intellectus, sunt valde voluptuosa . et spes, et rememoratio sunt propter ista." Et intendit ostendere, quod Deo danda est voluntas. quae est im actu semper, et actio ipsius : quia Deo agere, mhil aliud est quam velle Deum, ut hoc fiat : sicut elim nobis voluntas conjuncta semper volilo optima est, et voluptuosa, sicut et vigilia, et sensus, et intellectus secundum actum : et hujus signum est, quod spes et rememoratio non habent voluptatem nisi in relatione ad illa.
Ad primum autem dicendum, quod voluntatis est quoddam per accidens, et quoddam per se. Per se autem habet quatuor ;: quorum unum est de natura, quod sit scilicet nature rationalis, et in ratione : sicut dicit Aristoteles et Damascenus, quod omnis voluntas rationalis est : et si non est rationalis, non est voluntas. Secundum est, quod sit liberrimum nature rationalis : et hoc est proprietas ipsius : habet enim unam l[ ibertatem a subjyecto proximo in quo est, hoe est, natura spiritus intellectualis, qui non est actus corporis ut affixus organo: et ideo non est obligatus materi@ vel ejus appenditiis. Alam libertatem habet a se, secundum quod est vis potens acceptare objectum, vel non acceptare, quia spontanee operatur. Tertium est comparatio ipsius ad bonum : quia voluntas semper est boni, et pracipue summi boni quod omnia appetunt, ut dicit Philosophus: et hoc summum bonum non afferret Deo jucundicatem, nisi esset voluntas ipsius : et hoc est quod optime tangit Philosophus in VIIL Ethicorum, ubi dicit secundum translationem quae est ex Greco: "Si cujus natura simplex fuerit, semper eadem operatio delectabilissima erit." Ideoque Deus semper una et simplici delectatione delectatur. Non enim solum motus est actus, 1d est, perfectio et complementum, sed etiam immobilitas et delectatio magis in quiete est. Quartum autem et ultimum est, quod voluntas etiam est causa omnium quae fiunt ut ab artifice. Dicit enim Philosophus in VI prime philosophiae, quod. omniam artificialium principium est voluntas : Deus autem operatur per modum artificis, et per modum necessitatis nature.
Quop erco primo objicit de voluntate, dicendum quod hoc verum est in natura indigente : quoniam sicut dicit Aristoteles in VIII Ethicorwm, sicut in Deo im- mobilitas est voluptuosa, ita in natura indigente motus propter malitiam indigentia : sed Deus quiescit in aeterno bono, quod totum est intra ipsum. Et sunt haec verba: "Transmutatio est omnium dulcissimum secundum Poetam Homerum, proptermalitiam quamdam : quemadmodum homo facile transmutabilis, qui malitiosus est, et natura quae indiget transmutatione, non enim est simplex neque modesta."
Ad unrimum dicendum, quod hoc non est de nobilitate voluntatis, quod potest in malum, quia hoc non est posse : sed consequitur voluntatem creatam non confirmatam ex defectu, quia fluxit im esse post non esse : sed quod potest in opposita contradictorie, scilicet quod potest hoc, et potest cessare ab ipso, et potest aliud : ista enim potestas ostendit ipsam voluntatem nulli esse obligatam : et hoc bene habet in Deo esse, qui non obliga. tur ad aliquid.
On this page