Text List

Articulus 6

Articulus 6

An voluntas divina sit communis vel propria, necessaria vel contingens omnium causa ?

ARTICULUS VI. An voluntas divina sit communis vel propria, necessaria vel contingens omnium causa ?

Tertio queritur, Utrum sit causa propria vel communis, necessaria vel contingens ?

Videtur autem, quod communis quia 1. Communis est quam non sequitur esse causati : sed voluntatem Dei ab eterno non sequitur esse causati: ergo voluntas Dei est causa communis.

2. Item, Videtur quod sit contingens : quia dicit Augustinus : "Quod voluntate omnibus abyssis. fit, non fit ex necessitate : quod autem fit et non necessario, fit contingenter :" ergo quod voluntate fit, contingenter fit : ergo voluntas est causa contingens.

SED CONTRA 1. Communis causa est aliquo indigens ad hoc ut causet: voluntas Dei nullo indiget : ergo non est causa communis.

2. Item, Omnis causa communis est determinabilis per aliquid addibile sibi : voluntas Dei nujlo determinabilis est : ergo ut prius,

Item videtur, quod nec sit contingens. Omne contingens mutabile est : dicit enim Aristoteles : "Quod contingit esse, contingit non esse:" Deus autem et in potentia et scientia et voluntate omnino est immutabilis : ergo sua voluntas non est causa contingens.

Solutio. Ista questio supra notata est in questione, Utrum praedestinatio habeat causam ? Et sicut ibi dictum est, voluntas est causa determinata, et propria rerum omnium. Sed non sequitur, siistaest ab wterno, quod effectus sit ab aeterno : quia impeditur hoc ex parte ordinis sapientiae, et ex parte causati, de cujus ratione est, quod fluxit in esse post non esse: et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod ipsa non est causa contingens : sed contingentis et necessarii est ipsa causa necessaria : sed necessitas est multiplex, ut distinctum est supra? : et in Deo cadit bene necessitas simplex, quae est immutabilis, que nec sonat coactionem, nec obligatlonem.

Ad pictum autem Augustini dicendum, quod ipse loquitur de voluntate creature et non Creatoris.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6