Divisio Textus
Divisio Textus
Hic incipit secunda pars, et dividitur in duas partes. In prima Magister movet questionem, et prosequitur unam opinionem ei respondentem, scilicet dicentium bonum esse mala fieri, et bonum esse mala esse, et Deum velle mala fieri et mala esse, sed non velle mala. In secunda vero ponit aliam opinionem cui ipse videtur consentire, eo quod latius ipsam prosequitur : et etiam salubrior et sanior est, ibi, F, "Illi vero qui dicunt, etc."
On this page