Text List

Articulus 2

Articulus 2

An bonum sit mala fieri vel mala esse?

ARTICULUS II. An bonum sit mala fieri vel mala esse?

Incidit autem hic dubium de ipsa questione, Utrum bonum sit mala fieri vel mala esse ?

Et videtur, quod sic 1. Per multas auctoritates quae jacent in Littera.

Item, Boetius in V de Consolatione philosophiae : "Divina vis bona est, cul queque mala sunt bona:" ergo si Deo bonum est malum, simpliciter videtur malum bonum esse: ergo bonum est fieri.

2. Item, Augustinus in libro Confesstonum : "Tu, Domine, cui nihil omnino malum est, neque universe creature tue : quia non est aliquid extra te, quod irrumpat vel corrumpat ordinem quem posuisti." Ex hoc accipitur, quod fieri malum non est Deo malum, et non est universe creature malum : cum enim sit extra Deum, non potest irrumpere ordinem quem posuit Deus: et cum ille sit optimus, non valet quidquam de optimo corrumpere, sed potius ornat : quia commendabiliora reddit bona : ergo ex quo nihil nocet, et confert ornatum, ut habetur ex his verbis, bonum est malum fieri.

3. Item, Apocal. xxn, 14 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc : dicit Glossa : Quia posset objici, quod malum esset prophetare malis, cum gravius essent inde puniendi : dictum est sibi ne ideo cesset : quia justum est ut qui in sordibus est, sordescat adhuc. Quod autem justum est, ut dicit Augustinus, bonum est :ergo malum fieri bonum est, ut videtur.

4. Item, Bonum est omni modo puniri culpam, quia in hoc resultat decor justitia divine : sed culpa est quedam pena: ergo bonum est culpam fieri, et malum fier. Unde Augustinus in libro Confessionum : "Jussisti, Domine, et sic est, ut poena sibi sit omnis inordinatus appetitus." Item, Augustinus dicit, et ponitur in If hbro Sententiarum in Littera, quod inter primam apostasiam et ultimum peccatum, omnia peccata sunt culpa et peena : cum igitur peena sit bona, videtur quod omnia illa peccata fieri sit bonum.

5. Item, Omne ordinatum bonum est esse et fieri : malum est ordinatum, ut habetur in Litiera ab Augustino in Enchiridion : ergo bonum est malum fieri et esse.

SED CONTRA: 1. Non est bonum fieri: quod non fit ab optimo, ut a causa et auctore : malum autem non fit ab optimo ut a causa et auctore : ergo non est bonum malum fieri.

2. Item, Malum est corruptio boni: nihil autem corrumpens bonum, bonum est fieri : ergo ut piius.

3. Item, Omnis activa infert suam passivam, et e converso : ergo si bonum est malum fier1, bonum est malum facere : et hoc est contra Apostolum dicentem : Non faciamus inala ui veniant bona : quorum damnatio justa est .

4. Item, Bonum fieri non est malum : ergo malum fiert non est bonum.

5 Item, Quod malum est, ejus generatio mala est, ut vult Boetius in Topicis: ergo fieri malum est malum : non ergo bonum.

6. Item, Omne bonum moris a fine principaliter bonum est : malum autem est corruptio finis : ergo ipsum fieri est malum : non ergo bonum.

7. Item, Malum in factis non est nisi ex fieri, quia hoc est causa mali in anima, quia ex malo actu relinquitur mala dispositio et malus habitus et culpa : ergo sibonum est malum fieri, omnia que consequuntur malum fieri, necessario erunt bona : quod absurdum est.

Solurio. Dicendum, quod Magister inducit duas opiniones: quarum prima est falsa meo judicio, secunda autem vera. Puto enim, quod haec absolute falsa est, bonum est malum fieri vel esse: et haec similiter, Deus vult malum fieri vel esse : quia convertitur cum alia: si enim Deus omne bonum vult, et quidquid vult, non est nisi bonum: si bonum est malum fieri, Deus vult malum fieri, et e converso. Siautem determinetur sic, malum fieri est occasio bon, propter quod permittitur malum fieri: tune erit verum: vel, sicut Hieronymus infra dicet, quod malum fieri est alicu: bonum, sicut malum Judae profuit nobis, non in quantum malum, sed in quantum occasio: tune potest concedi cum tali addita determinatione. Absolute autem loquendo puto, quod omnes false sunt, sicut dicit secunda opinio : et si mveniantur a Sanctis absolute posite hujusmodi propositiones, dico quod sunt cum determinatione intelligende.

Ab primum ergo dicendum, quod malum in se, bonum est virtuti divine : ista enim est determinata: quia in eo ostenditur in quo est bonum: et illud bonum non ponitur in malum fieri sicut in subjecto, sed sicut in occasionante tantum, et in divina virtute, sicut im subjecto : quia facit relucere virtutem, sicut in Pharaone: necesse enim est, ut divine virtuti militet etiam omne quod obstat, ut dicit Gregorius. Cum enim non vult facere voluntatem Dei libere, necesse est ut per vim subjaceat justitia punienti.

Ad aliud dicendum quod intelligitur eodem modo: quia Deo non est malum quod facit, sed occasio boni decoris justitiae : sed Boetius ponit unius boni occasionem tantum : Augustinus autem triplicis: occasionatur enim unum bonum quod est decor justitie: sicut ex latrocinio occasionatur decor justitiae judicis, dum fur apparet in patibulo. Alam comparationem occasionis tangit Augustinus, cum dicit, quod etram universe creature non est malum. quia duplicis bom est occasio, scilicet quia commendabiliora ostendit bona, eo quod contraria juxta se posita magis elucescunt. Et est etiam occasio utilitatis: et hoc adhuc dupliciter, scilicet in faciente malum, sed post factum, et non quando fit : sicut qui neghgens est, et ex peccato perpetrato compungitur, et efficitur fervens et humilis. Et secundo, in aliis: et hoc multis modis: quidam enim cauti ex casu istius redduntur, sicut dicit Horatius: "Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet."

Quidam autem efficiuntur misericordes compatientes ei, et orantes pro ipso. Quidam autem tedio vite quae tot malis permixta est, suspirant ad aeterna : sicut dicit Psalmus cxix, 5: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est | Habitavi cum habitantibus Cedar, id est, cum peccatoribus. Quidam autem moventur ad zelum, sicut dicit Psalmus ixxu, 3: Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Aliquorum etiam exercetur patientia, et probatur virtus : sicut per tyrannos martyres probantur. Et alis etiam modis quos facile est invenire. Licet autem ista sit bonum fieri, non tamen bonum est malum fier, quia non est causa horum, sed occasio tantum. Ad aliud dicendum, quod illud de Apocalypsi, xxu, 11, solvere est difficile : sed quantum intelligere possum, justitia est duplex, scilicet retributio pro meritis: et sic non est justum, ut gai in sordibus est, sordescat adhue: sicut nec justum est, ut qui furatur, furetur adhuc : sed justum est, ut suspendatur, et ille condemnetur. Alia autem justitia est ex congruentia negligentie: ut quia Deus dedit tempus in peenitentiam, et ille neghgens differt converti ad Dominum, justum est ut a Deo derelinquatur : ex quo sequitur, quod in sordibus sordescat adhuc. Et ideo non puto, quod id quod dicitur, gustum est, notet ordinem sordescendi, et adhuc in sordibus esse, nisi per medium: immediatus enim ordo notatur ad relingui a Deo : ex quibus ulterius sequitur, quod vincatur a peccatis, , et sordescat adhuc : et sic etiam de justilia quae est ex congruentia negligentiae, non sequitur nisi per accidens. Si autem adhuc concedatur, quod justum sit, non sequitur ulterius, quod bonum sit: quia bonum non dicit talem ordinem ut justum : justum enim respicit ordinem generalem culpe ad penam, et restitutionis ad meritum: sed bonum dicit perfectionem quae est ex fine absolute. Nec hoc valet, omne quod juste fit, bene fit: et omne quod justum est, bonum est, et illud fit juste, et est justum: ergo fit bene, et est bonum: quia quando dico, quod juste fit, bene fit, ibi justitia ponitur in ordinante, et similiter bonitas: et cum dicitur, quod justum est, bonum est, intelligitur in eo quod hujusmodi, hoc est, secundum relationem ad ordinantem: sed cum dicitur, hoc fieri est justum, non ponitur justum circa hoc nisi per accidens et extranee : etideo non sequitur, quod sit bonum nisi cum determinatione, ut prius est dictum.

Ab Axiup dicendum, quod peccatum in eo quod peccatum, non est pena: unde peccatum duplicem habet comparationem ad liberum arbitrium, scilicet ut est lberum deflexum a bono incommutabili sponte propria, et sic egreditur ab ipso peccatum et malum. Comparatur etiam ad ipsum ut est obligatum et tractum necessitate concupiscentiae et fomitis et consuetudinis et mali habitus inducti: et sic aliquo modo peena est sequens peccatum: et hoc non est esse penam simpliciter, quae infligitura Deo vel que simpliciter ordinat culpam, sed secundum quid tantum, scilicet justitia quae est ex congruentia negligentiae conversionis, ut supra dictum est: et hoc videtur Gregorius intendere cum dicitur, "Peccatum quod per peenitentiam non deletur, suo pondere mox ad aliud trahit."

Ad uttimum dicendum, quod malum est ordinatum: sed bonum illius ordinis non ponitur in ipso, sed potius in alio: et ideo non sequitur, quod bonitate ordinis sit bonum esse vel fieri, sed potius, quod aliquod bonum ordinis eliciatur in alio extra ipsum ex ipso fieri vel esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2