Text List

Articulus 17

Articulus 17

An omnia vera, vera sint a_ veritate prima formaliter ?

ARTICULUS XVII. An omnia vera, vera sint a_ veritate prima formaliter ?

Ultimo queritur, Utrum omnia sint vera veritate prima ?

Et hic queruntur duo, quorum primum est, Utrum formaliter sint vera veritate prima? Secundum est, Utrum effective?

Ad PRiMUM proceditur sic: 1. Dicit Augustinus in libro de Vera religione : "Cuncta quae a Deo aeterno creata sunt, per ejus veritalem fabricata consistunt." Ergo non consisterent. si per veritatem non consisterent : ergo veritas est forma continens ea in esse, et est in eis ut forma.

Si dicas, quod hoc est verum de forma exemplari, quae est extra rem, et haec bene est veritas divina. Conrra : Si dico sic : Animal est sanum, et urina est sana, non preedico aliud sanum de urina, et animali, licet alio modo se habeant hec duo ad sanitatem : cum ergo veritas per prius et posterius dicatur de divina et creata, ea quae in creaturis sunt vera, non dicunt aliam veritatem quam increatam, sed aliter dicunt eam : et adhuc redit, quod omnia sunt vera una sola veritate.

2. Item, Anselmus objicit, quod idem est tempus omnium temporalium : quia est in uno motu uniformi et simplici, qui est causa et mensura omnium motuum : ergo cum veritas prima sit magis simplex incomparabiliter, et sit in Deo qui est causa omnium, ipsa erit una numero omnium verorum.

3. Item, Bonum dicitur dupliciter, scilicet per essentiam, et per participationem : et cum participatur, non aliud participatur quam id quod est per essentiam bonum : aliter enim nihil esset quod dicit Augustinus in libro de 7rinitate : "Bonus est homo, bona est facies, bonum est hoc et illud : et tolle hoc et illud, et videbis bonum omnis boni bonum." Ergo a simili duplex erit veritas, per essentiam, et per participationem : et tunc unumquodque verum non participabit nisi unam veritatem numero.

4. Item, Bonum essentialiter est in qualibet creatura, et similiter veritas, et Deus. Constat autem, quod ipse bonus est causa exemplaris omnium bonorum : et ut veritas, causa exemplaris omnium verorum. Ad exemplar autem non exigitur aliud, ut forma intrinseca rei sit, nisi ut insit. In hoc enim differt ab illa quae vere est forma: quia exemplar est extra et forma est intus. Ergo cum prima veritas utrumque habeat, scilicet quod est exemplaris forma, et est intranea in omni vero, ipsa videtur esse forma omnis veri.

5. Item, Corpus est coloratum, corpus est compositum, et corpus est verum, omnia ista habent exemplar in Deo. Constat autem cum dicitur, corpus coloratum, quod color non est in Deo, sed exemplar coloris. Similiter nec compositio est in Deo, sed exemplar compositionis. Ergo cum magis accedat cum dicitur, corpus est verum, est ibi aliquid ultra exemplar primum : quod autem ultra exemplar est, est forma intranea rei. Ergo videtur, quod veritas prima, sit veritas formalis rei quae dat esse vero.

6. Item, Cum dicitur : Mundus erit, mundus fuit, et mundus est : supposito, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum, non erit verum in preteritis et faturis, nisi secundum quid, scilicet secundum quod causas habent in natura vel materia. In presenti autem est esse simpliciter. Si ergo in ista, mundus erit, pradicatur divina veritas : et in ista, mundus est, predicatur veritas creata, praedicabitur veritas increata de eo quod non simpliciter est verum, et veritas creata de eo quod est verum simpliciter : ergo divina veritas erit secundum quid respectu create veritatis, quod est inconveniens : ergo in presenti praedicabitur veritas divina, praecipue cum presens gratia ejusdem rei verificetur, respectu cujus dicebatur futurum.

SED CONTRA : 1. Hilarius dicit, quod pereunte aqua, perit veritas aque. Ergo non est vera veritate prima, quia illa non perit.

2. Item, Magis videtur omnis res falsa, quam vera in comparatione prime veritatis : quia dicit Augustinus in libro de Vera religione, quod falsum est quod imitatur aliquid, et non complet illud. Omne autem verum creatum imitatur primam veritatem, et non complet. Ergo magis falsum est in comparatione ejus, quam verum.

3. Item, Creati et increati non est eadem mensura durationis, sed increati aeternitas, et creati avum vel tempus : ergo nec eadem mensura veritatis, ut videtur.

4. Item, Cum verum sit id quod est . res, si prima veritas participaretur in omni vero ut forma, prima veritas est esse omnium, quod falsum est.

Sotunio. Dicendum, quod duobus modis contingit loqui de vero in comparatione ad veritatem : quoniam sicut supra dictum est, veritas per prius et posterius dicitur secundum distinctionem Anselmi de prima veritate, et aliis : et in omnibus talibus, ut vult Philosophus, in secundis manet respectus proportionis ad primum: et ideo si sic loquamur, tunc prima veritas erit in omnibus creaturis veris, sicut in individuantibus eam, et imitantibus in quantum possunt: et hoc modo erit quasi quedam mensura, ad quam mensuratur unumquodque quod verum dicitur, sicut ante diximus : et iste est intellectus Anselmi. Et hoc patet in exemplis quae ponit de tempore, quod est omnium temporalium, et de ulna ad diversos pannos. Si autem fiat comparatio veri ad formam dantem esse vero, qua forma habet esse in vero suo, sicut omnis forma in formato suo : tunc dico, quod veritates multiplicantur secundum numerum verorum, et unumquodque habet suam veritatem, et hoc modo verum causatur a re, et verum compositionis ab habitudine compositoram, et verum divisionis ab habitudine divisorum : et hoc modo perscrutantur Philosophi de vero. Secundum haec ergo facile est respondere ad objecta.

Dicendum igitur ad primum, quod ex illa auctoritate non habetur, nisi quod veritas sit causa exemplaris, ad quam proportionantur veritates create.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non dicuntur res vere in illa habitudine solum, sed potius quia habent verum aliquod, quod quantum possunt imitantur : et si hoc verum non esset, non haberent rationem proportionis. Hoc modo non est in urina : quia in urina non habetur sanum, quod illi sanitati.proportionetur quae est in animali, sed habet indicans aliquid illius, ut digestio humorum, et hujusmodi. Et hoc est ideo, quia non uno modo dicitur fieri analogia ad unum, sed multis modis. Dicitur enim necessarium per se, et necessalium per posterius : et tamen licet necessarium per posterius respiciat proportionaliter necessarium dictum per prius, est aliquo modo necessarium aliquod formaliter in ipso quo proportionatur necessario dicto per se : et sic intelligit Philosophus quod dicit in IX prime phylosophie, quod unumquodque mensuratur sui generis minimo et simplicissimo primo : sicut motus motu, et unitates unitate, et homines homine, et sic de aliis. Generaliter enim in omnibus est, quae per prius et posterius accedunt ad rationem unius.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de tempore et temporalibus, si loquamur secundum comparationem veri ad veritatem secundo modo, sed aliquo modo est simile primo modo loquendo: sed non sequitur ex hoc, quod illa una veritas sit forma omnium verorum, sed rectitudo ad quam proportionantur : sic-_

ut nec tempus est forma omnium temporalium, sed numerus quo numerantur.

Ad aliud dicendum, qnod haec est falsa, quod bonum increatum essentialiter informet bona creata : sed potius dicuntur bona forma boni creati, quae tamen ulterius proportionatur bono increato, sicut etiam diximus de vero et veritate.

Ad dictum autem Augustini, dicendum, quod ipse non vult, quod abstrahendo ab hoc bono et illo remaneat bonum increatum in se, sed remaneat in ratione. boni, sicut in signo relucet exemplar : et hoc quod dicit, "Videbis bonum omnis boni bonum," intelligitur de visione quae est primae bonitatis in eo quod proportionaliter accedit adipsam. Ad aliud dicendum, quod Deus in omnibus est essentialiter et presentialiter, sed non ut forma rei : quia insuper exigitur, quod sicut pars, et illa conditio deficit : ergo patet, quod non est forma. Ad aliud quidem dicendum, quod omnium exemplar est in Deo : sed tamen non omnia possunt referri in ipso, ita quod prius essentialiter sint in ipso, et posterius in creatura, sed mystica sola. Alia autem quae symbolica sunt, non ita referuntur. Et bonorum differentia secundum meum posse expedita est supra . Et ideo patet, quod illa que mystica sunt, habent plus : quia exemplariter et essentialiter per prius sunt in Deo, quam in creaturis : alia autem exemplariter tantum. Et ideo patet, quod objectio illa procedit a diminutione.

Ad vuLtimum dicendum, quod haec propositio, mundus erit, non erat vera, quia nec propositio erat ante mundum : et hoc supra monstratum est, nisi ponatur in mente divina : et si ibi ponatur, tunc prius est responsum ad id supra, ubi queritur, Si veritas sit ab wterno? Si autem non fiat vis in hoc : tune dicetur, quod in preterito ratione preteritionis non ponitur veritas aeterna, nec etiam in futuro ratione futuritionis, sed ratione ordinis ad tempus presens : aeternitas enim antecedit tempus. Et ideo hujusmodi verba non praedicant temporales motus, ut dicit Augustinus, quando referuntur ad divina. Et tune patet, quod non sequitur argumentatio : quia ipsa procedit ac si futurum et preteritum ratione imperfectionis temporis acciperentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17