Text List

Articulus 3

Articulus 3

An si in pluribus est conformitas voluntatis divine et nostre, una excludat aliam per repugnantiam ?

ARTICULUS III. An si in pluribus est conformitas voluntatis divine et nostre, una excludat aliam per repugnantiam ?

Tertio queritur, Si in pluribus est conformitas illa, sicut jam habitum est, utrum una aliam excludat quasi per repugnantiam ?

Et videtur, quod sic : quia 1. In Glossa super verba Apostoli ad Roman. v, 9, distinguitur triplex velle, scilicet nature, gratiae, et vitii : sed secundum velle vitii constat, quod nulla atlenditur conformitas natura autem non repugnat Deo : ergo secundum eam potest esse conformitas : et similiter gratia semper est conformis. Tamen videmus in Christo, quod una excludere videtur aliam, cum dixit, Non sicut ego volo, sed sicut tu’.

2. Item, In nobis sunt quatuor modi voluntatum, scilicet natura, et deliberativa voluntas, et gratiae voluntas, et illa quee est voluntas rationis ut est natura : et hoc probatur in IIl Sententiarum, distinctione XVII. Constat autem, quod ratio deliberativa quandoque repugnat nature in volito. Ergo videtur, quod si secundum unam est conformitas, quod secundum aliam non potest esse.

SED CONTRA : 1. In Littera dicitur, quod multum interest quid velle homini, quid velle Deo congruat ergo Deus vult nos_ velle quod congruit nobis secundum naturam : haec autem sunt naturalia, ut vite conservationem, et hujusmodi: ergo in his tenemur nos sue voluntati conformare : ergo illa conformitas non excluditur a voluntate rationis vel gratiae.

2. Item, Deus dupliciter operatur in natura, scilicet secundum cursum naturalem propagandi res secundum causas seminales quas nature inseruit, et operatur super naturam per potentiam miraculorum : et unum non contrariatur alteri, quia dicit Augustinus, quod non potest facere contra causas quas nature inseruit : ergo similiter cum inseruerit nobis voluntatem nature, ipse non exigit aliquam conformitatem voluntatis que excludat illam.

3. Item, Nos videmus, quod ipse precepit hoc quod relevemus indigentias pauperum : ergo tenemur facere hoc : ergo tenemur velle, quod non sint pau-~ peres : et tamen scimus, quod ipse vult eos esse pauperes, quia aliter non essent pauperes : ergo videtur, quod in pluribus consistat conformitas, quorum unum non excludat alterum.

4. Item, Sepe precipit Deus unum, et operatur alterum : cum igitur ista sint signa quibus praecipue tenemur conformare voluntatem nostram, videtur quod conformitas non secundum idem consistat, sed secundum diversa, quorum unum non excludat alterum.

Solutio. Ad hoc sine praejudicio dico, quod secundum diversa attenditur conformitas. Sed sicut est in natura, quod diversi motores referuntur ad idem mobile diversimode, sed omnes sequuntur unum qui predominatur : ita est in di- versis conformitatibus voluntatum diversarum, quod omnes sequuntur unam conformitatem, et tamen quaelibet retinet suum proprium motum conformitatis : ut, verbi gratia motor, primus in mobili primo non habet nisi motum unum simplicem : in secundo autem motor secundus habet motum primi ab Oriente in Occidens, et in hoc conformis est primo: et habet motum proprium ab Occidente in Oriens, in quo non discordat secundum intentionem motus, licet in motu stellarum videatur habere aliquid proprium : quia illum motum movet imprimente primo motore in ipsum desiderium causandi mixturam elementorum ad generationem : et non potest esse mixtura, nisi duobus motibus contra se moventibus, unum in alterum ire cogatur: et haec est causa motus latitudinis stellarum et planetarum ab Aquilone in Meridiem, et a Meridie in Aquilonem. In intentione ergo movendi conformitas est: quia etiam in motu proprio non habent motum motores secundi, nisi quem imprimit et influit in eis motor primus. Ita dico, quod est in homine duplex voluntas sequens Dei voluntatem moventem nos, scilicet voluntas rationis, et voluntas nature. Voluntas rationis conformatur tripliciter si potest, scilicet in volito, in forma volendi, et fine. Voluntas autem nature conformatur in hoc quod congruit nos velle, id est, quod Deus vult nos velle, ut dicit Magister in HI Sententiarum ', et istius motus non excluditur, licet motus rationis ordinet ipsum et dominetur : impium enim et crudele, et contra congruitatem humane natures esse videretur, quod circa nos et alios vellemus crudelia, ut homines pati, et pauperes esse, et affligi, et utiles Ecclesiae mori cum moriuntur, et hujusmodi. Unde credo, quod tenemur hoc non velle humana pietate, licet committamus Domino secundum rationis voluntatem.

Dicendum ergo ad primum, quod in Christo fuit utraque conformitas : voluit enim non mori voluntate nature: et hoc voluit eum Deus Pater velle : et sic conformis fuit : et vocatur hic ista conformitas secundum congruitatem humanam. Et voluit mori secundum rationem. Et hec non opponuntur : sicut etiam in superioribus sunt diversi motus, non tamen oppositi, sed omnes sunt conformes in intentione primi moventis, qui influit movere omnibus aliis.

Ad aliud dicendum, quod voluntas nature numquam de se repugnat voluntati rationis, licet quandoque sit de contradictorio : sed sub ratione ostendit quid ei congruat, et quid eam Deus velit velle : si enim inciperet rebellare rationi, cum illa sit recta, jam non esset voluntas nature, sed vitii: sicut si motor inferior vellet impedire superiorem ne moveret.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3