Text List

Articulus 4

Articulus 4

An omnes teneantur conformare voluntatem suam divine voluntati ?

ARTICULUS IV. An omnes teneantur conformare voluntatem suam divine voluntati ?

Quarto queritur, Utrum omnes tenentur conformare voluntatem suam voluntati divine ?

Et circa hoc queruntur duo : quorum primum est, Utrum tenentur omnes simpliciter ad conformitatem? Secundum autem, Utrum tenentur ad illam specialem conformitatem quae est in volito?

Ad primum objicitur sic : 1. Omnes tenentur esse recti : non au— . tem sunt recti nisi conformes, ut dicit Glossa prius inducta : ergo omnes tenentur esse conformes in voluntate.

2. Item, Ad praecepta charitatis omnes tenentur : charitas autem facit amicos : ergo omnes tenentur esse amici. Dicit autem Tullius in libro de Amicitia, quod "amicorum est idem velle :" ergo omnes tenentur ad hoc, ut videtur : ergo tenentur esse conformes in voluntate, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Quidam sunt obstinati, et quidam, quod plus est, damnati, qui conformare voluntatem non possunt : ergo tenentur ad impossibile. Si autem dicas, quod per obstinationem et damnationem absolvuntur : ergo portant lucrum de malitia sua, quod est inconveniens.

2. Item, Aliquis iterum dum peccat, non potest conformare-: ergo peccat duplici peccato, quia in actu peccati quod facit, et quia non conformat voluntatem suam voluntati divine.

Item, Continue tenetur aliquis conformare se, si tenetur: ergo quamdiu non conformat, continue omittit : ergo continue peccat, ut videtur.

AD SECUNDUM sic objicitur, et sunt objectiones communes omnium, de Glossa super illud Psal. c, 4: Non adhestt mihi cor pravum : quae dicit, quod

1. Pravum et distortum cor babet, qui non vult quod Deus vult : ergo quando scimus eum aliquid velle, nos tenemur velle illud.

2. Item, Deus non potest velle nisi justa et bona: nos autem omnino tenemur esse justi et boni: ergo tenemur velle quod ipse, quia non nisi conformari voluntate possumus esse justi et boni.

SED CONTRA : Si ego haberem unam voluntatem, et tu velles contradictorium, ille dus voluntates essent discordes : ergo similiter Deo volente unum, et tu contradictorium, sunt discordes voluntates : et tamen Au~ gustinus in Littera laudat eum qui contrarium vult ejus quod vult Deus: ergo non tenemur ad conformitatem in volito.

Ulterius queritur, Utrum contrarietates possint esse inter Dei voluntatem bonam, et hominis bonam voluntatem ?

Videtur quod sic : quia 1. Duo fratres habebant contrarias vo-~- luntates, ut dicit in Ltttera : ergo illa que contraria est alterius voluntati, contrariatur etiam omni voluntati illi conformi: sed Dei voluntas est conformis illi qui malus est : ergo boni fratris voluntas contrariatur divine voluntati.

2. Item, Cum Deus aliquid vult, ipsum est bonum et sanctum, quia ipse volens hoc est sua bonitas : ergo qui non vult hoc, contrariatur bonitati et justitiae et sanctitati quae est ipse Deus: et tamen bonus est quia laudatur ab Augustino : ergo’ duae juste et sanctae voluntates possunt esse contrarie.

3. Item, Intellectus dissonans a prima veritate, contrarius est veritati prime: ergo voluntas dissonans a volito prime bonitatis et voluntatis : talis autem est quam laudat Augustinus in Littera : ergo contrariae sunt, et tamen bone et laudabiles.

Solutio. Dicendum, quod omnes tenentur ad conformitatem vie, sicut prius dictum est : et hoc est rectum cor dirigi, scilicet ad formam et finem voluntatis divine, et velle quod Deus vult nos velle. Tamenid quod. objicitur de Tullio, dicendum est, quod sic intelligitur, quod amicorum est redire ad unum volitum per intentionem finis, et non semper materiae.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod obstinati possunt deponere obstinationem, et tunc conformare : et ideo illi non absolvuntur a tentione. Damnati autem non sunt in statu conformandi se : et ideo quia se non conformaverunt cum potuerunt, inflictum est eis in perpetuum et nihil posse in peenitentiam, et ideo damnum non lucrum reportaverunt : intolerabile enim damnum est in perpetuum non posse conformari.

Ad aliud dicitur communiter, quod precepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper: et ideo non semper omittit peccator dum peccat : sed omittit dum actualiter cogitat, quod debet se prepa- rare ad gratiam conformitatis, et non facit.

Ad sEcunDUM dicendum meo judicio, quod non tenemur nisi supra dicto modo, scilicet quod voluntas nostra debet sequi non resultando : tamen possumus habere propriam in motu non resultante : et hoc est quod quidam dicunt satis convenienter, quod voluntas conformis debet esse, sed velleitas conditionata, scilicet si Deus vellet aliter ficri, potest esse non conformis : et hanc velleitatem qua aliud vellemus si Deus vellet, vocant quidam voluntatem imperfectam. Et omnium dicta revertuntur ad idem.

Ad aliud dicendum, quod voluntas non est justa a volitis, sed a modo et fine volendi: et ideo non oportet, quod in volito sit omnino conformitas.

Ad id quod ulterius queritur, ad omnia praeter ultimum est una solutio, scilicet quod non attenditur in aliquo conformitas penes materiale principium solum, sed penes formam et finem : et ideo ille voluntates quae in materia non concordant, nec etiam discordant, quia una sequitur aliam, et habent easdem formas et fines, sunt concordes: quae autem in materia conformes sunt, et diversas et contrarias habent formas et fines, sunt difformes.

Ad uLTimum dicendum, quod non est simile de intellectu et voluntate : quia verum est tota causa intellectus secundum speciem speculationis. Sic autem non se habet volitum ad voluntatem : sed oportet adesse formam et finem, ut prius dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4