Text List

Articulus 5

Articulus 5

An teneamur nos conformare in volito quod scimus Deum velle, sed tamen non congruit nobis hoc velle ?

ARTICULUS V. An teneamur nos conformare in volito quod scimus Deum velle, sed tamen non congruit nobis hoc velle ?

Quinto et ultimo queritur, Utrum teneamur conformare nos in volito quod scimus Deum velle, sed tamen non congruit nobis hoc velle?

Videtur autem, quod non. 1. Michee, u, 11: Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loguerer. Ecce optat quod congruit eum velle: quia nemini congruit velle destructionem sux gentis et sui populi, quam ille prophetaverat : et sic scivit eam velle Deum, et tamen volendo optat contraria.

2.Item, Jerem. xxvim, 1 et seq. : Hanania quodam pseudopropheta prophetante, quod non esset tradenda civitas in manum regis Babylonis, cum Jeremias sciret Dominum velle contrarium, ex humana compassione dixit : Amen/ sic faciat Dominus : dicit ibi Glossa : Optat fieri quod Deum velle mentitur.

3. Item, Beata Virgo si volebat Christum pati tormentum, tune mirabilis erat mater, cum ita doleret, ut de ipsa dicatur, Luc. u, 33: Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Ergo non tenemur velle quod non congruit ex humana pietate nos velle, cum tamen sciamus Deum velle illud, quia videmus eum hoc implere.

4. Item, Sancti plorant peccata hominum, cum tamen sciant, quod Deus velit eos esse in peccatis, ut quidam dicunt: nemo autem vult hoc quod deplorat.

5. Item, Ponamus mihi esse revelatum de aliquo damnando, adhuc debeo orare pro eo et ex voluntate : ergo debeo velle eum salvari.

6. Item, Ponamus mihie sse revelatam propriam damnationem : si ergo volo me damnari, volo peccare : et hoc est contra conformitatem : ergo faciendo contra conformitatem, ero conformis, quod absurdum est.

SED CONTRA : 1. Si non teneor velle quod scio Deum velle, tunc possum velle contrarium : ergo et facere contrarium : ergo possum non peccando facere contra voluntatem, quod falsum est.

2 Item, Augustinus dicit, quod impius est cui non placet divina providentia : providentia autem est de omnibus volitis : ergo illa debent esse nostra volita, et nobis placere.

Solutio. Dicendum ut prius, quod sequi debet nostra voluntas, sed tamen aliquid proprium potest habere. Et per hoc patet solutio ad duo prima : et non est difformitas : quia Deus nos hoc vult velle. Per hoc etiam patet solutio ad hoc quod objicitur de beata Virgine.

Ad aliud dicendum, quod fundatur super falsum : quia Deus numquam voluit peccatum alicujus: sed omnia peccata fiunt praeter voluntatem Dei, ut prius probatum est in Littera precedentis distinctionis ,

Ad aliud duo dicendum, quod stulte positiones sunt: quia talis revelatio non tollit arbitrii libertatem : ergo nec redeundum ad Dei facultatem. Unde nullus est ita revelatus damnari quin possit salvari: et reputo stultitiam quod quidam dicunt, quod in tali casu non peccaret qui vellet se damnari, et alium damnari: hoc enim est omnino contra ordinem nature et gratiae et rationis, ut velit sea Deo separari. Unde meo judicio Deus non vult hoc nos velle : imo potius contrarium omni voluntate nature et rationis et gratiae vult nos velle.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5