Articulus 6
Articulus 6
Utrum omnes Sancti, et specialiter beata Virgo et Apostoli, voluerunt passionem Christi ?
ARTICULUS VI. Utrum omnes Sancti, et specialiter beata Virgo et Apostoli, voluerunt passionem Christi ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Ex quo solvitur questio, etc." Videtur enim, quod passionem Christi omnes Sancti voluerint : quia omnes redemptionem exspectabant: ergo mortem Christi desideraverunt.
Solutio. Secundum praehabita haec nulla est questio : quia Magister bene determinat in Littera, quod omnes volebant finem passionis, et ipsam passionem relatam ad finem, sed non passionein simpliciter : quia hoc esset contra illud quod congruit nos velle, scilicet poenas et mortem innocentis et optimi. Sic etiam judicandum est de passionibus Sanctorum. In comparatione autem ad agentes et occidentes, nullo modo debemus velle: quia nec Deus sic voluit, ut habetur in Littera.
On this page