Articulus 3
Articulus 3
Quomodo hypostasis se habet ad essentiam ?
Tertio queritur, Quomodo hypostasis se habet ad essentiam ? Videtur autem, quod essentia sit de intellectu ejus :
1. Predicatum enim essentiale est de intellectu subjecti, sicut animal de intellectu hominis, et homo de intellectu hujus hominis: sed cum dicitur, hac hypostasis est Deus, vel essentia divina, est praedicatio essentialis et in recto : ergo haec est de intellectu hypostasis.
2. Praeterea, ‘Yrostzs:¢ dicitur ab ipso bno quod est sub, et g4co15, quod est positio: ergo est alicui suppositum : est autem eadem ratio subjecti et suppositi, quantum ad ly 6x0 sub : ergo hypostasis dicit id quod positum est sub natura communi: ergo natura communis est in ipso : ergo se habet ad naturam, sicut id in quo natura est et intelligitur.
3. Item, Philosophus dicit, quod dicens unum quodammodo dicit multa: quia dicit ea quae per intellectum sunt in illo actu : superiora autem actu sunt in inferioribus, et inferiora potentia in superioribus : cum ergo hypostasis sit incommunicabile, in ipso autem actu intelligitur natura communis, et eadem rationes sunt de persona : ergo videtur, quod tam hypostasis quam persona hoc modo significent commune.
SED CONTRA : 1. Omne inferius in quo actualiter intelligitur suum superius, ex additione se habet ad suum superius, et est majoris compositionis quam illud: hypostasis et persona non se habent ex additione ad superius : ergo non sunt majoris compositionis quam illud : ergo non se habent ut inferius incommunicabile ad essentiam.
2. Item, Si hypostasis aliquid adderet : aut hoc esset idem ei cui additur, aut diversum. Si idem : ergo non adderetur, quia idem non additur sibi. Si diversum: tune necessario induceret compositionem, quod est heresis, quia nihil compositum est in Deo. Si forte dicas, sicut communiter dicitur, quod additum est idem re, sed diversum in modo intelligendi, Contra : Huic modo intelligendi, aut aliquid respondet in re, aut nihil. Si nihil: tune est cassus et vanus, ut dicit Boetius. Si autem aliquid respondet in re, func sequitur idem quod prius. Si dicas, quod non est cassus et vanus, quia ad esse non refertur : sicut dicit Philosophus, quod abstrahentium non est mendacium, quia non refertur ad esse: et sic dicit, quod non est mendacium demonstrando lineam esse monopedalem, quae non est monopedalis. Hoc nihil cst : iste enim non est intellectus Philosophi : nec enim hoc umquam intellexit aliquis Philosophus, quod intellectus rei qui nullo modo potest referri ad rem, non sit cassus et vanus: licet enim demonstratio qua demonstro quod rectum tangit spheram, non possit referri ad esse rei quante quae lignea est vel plumbea: tamen refero ad rem que est natura quantilatis : et licet demonstrarem de linea non monopedali, quod sit monopedalis, tamen refero ad rem que est linea intellecta per istam quam protraxi in continuo : iste autem modus intelligendi nullo modo potest ad rem de qua est, referri. Si forte dicas, ut quidam dicunt, quod iste est modus intelligendi pro nomen: hoc nihil est : quia de communi significatione nominis non queritur hic, sed potius de re divina quae significatur in nomine.
Si forte propter hoc dicatur, quod nihil addit essentia. Conrra : Quaecumque omnino sunt idem, quidquid dicitur de uno, dicitur etiam de altero : sed de essentia dicitur, quod unum est re : ergo de hypostasi dicetur idem.
Solutio. Dicendum sine prejudicio, quod in hypostasi significatur essentia, ut natura communis significatur et dicitur in suo inferiori: non quod in divinis sit universale et particulare, sed quia est ibi communicabile, sicut probant rationes primo inductae.
Ad hoc autem quod queritur, Utrum aliquid addat ? Videtur mihi quod non addat re, sed modo intelligendi, qui modus intelligendi realiter significatur, cum dicitur, hypostasis est distincta, vel hypostasis est incommunicabilis. Unde dicendum, quod licet non omni modo ad rem retorqueri possit, tamen retorquetur ad rem aliquo modo. Et hoe ut intelligi possit, notanda est sententia antiquorum Doctorum de hoc, quia aliquid addi alii, duobus modis cognoscitur, scilicet quia facit compositionem, vel quia convenit ei quod alii non convenit, et in inferioribus est utroque modo: hoc enim et hoc facitunt compositionem, et huic convenit incommunicabile esse et distinctum in individuantibus, quod non convenit homini secundum se : in divinis autem alterum tantum est, quia additum non inducit compositionem, eo quod realiter est idem, sed inducit diversam suppositionem, ut dicunt antiqui et bene, ut mihi videtur: quia supposito uno non supponitur alterum, eo quod aliquid convenit uni quod non alii : convenit enim hypostasi distingui, et generare, et esse numerabilem numero tali, qualis est in divinis : quorum nullum convenit essentie. Et hujus inventionis auctor fuit Prapositivus. Per hoc ergo patet solutio ad totum.
On this page