Articulus 2
Articulus 2
Utrum hypostasis sit in divinis eadem ratione qua in inferioribus ? et, An verius sit in inferioribus quam superioribus ?
ARTICULUS II. Utrum hypostasis sit in divinis eadem ratione qua in inferioribus ? et, An verius sit in inferioribus quam superioribus ?
Videtur autem quod non: quia in inferioribus licet hypostasis distinctio cognoscalur proprietatibus quae in alia non inveniuntur, non tamen causatur ab illis, sed potius ab hac materia et hac forma, secundum quod dicitur, Per quod unum movetur, est materia unum : materia autem et forma sunt principia substantiae : et hoc aliquid est substantia composita. In divinis autem non sic causatur distinctio hypostasum: quia dicit Damascenus quod in omnibus idem sunt tres persone, praeter ingenerationem, et generationem, et processionem : et Augustinus dicit, quod in omnibus idem sunt, preter id quod ad alterum est. Ergo distinctio in superioribus causatur a proprietatibus.
Sed contra : Omnis proprietas secundum intellectum est consequens subjectum cujus est proprietas : relationes in divinis sunt proprietates hypostasum : ergo secundum intellectum consequuntur eas : ergo hypostases secundum intellectum distinctae sunt ante proprietates. Prima probatur ex dicto Boetii in commento super Porphyrium, qui dicit, quod licet proprietas semper sequatur subjectum : tamen quia non est de constituentibus esse, est de generatione accidentium : sed verum est, quod est accidens fluens de principiis speciei, et ideo semper et ubique sequitur speciem. Secunpa autem supponitur a sanctis.
Videtur, quod in inferioribus : quia ubi verior est distinctio, ibi verior salvatur ratio hypostasis, dummodo sit in rationali natura: sed verior est distinctio per substantiam quam per proprietatem : ergo verior est ratio hypostasis in inferioribus, quam in superioribus.
Contra: Ad Ephes. m1, 15: Bx quo omnis paternitas in celis et in terra nominatur. Ergo inde huc venit nomen hypostasis et persone : ergo verius est ibi: et hoc supra ostensum est in questione de generatione Filii !.
Solutio. Dico sine prajudicio, quod hypostasis ab alio habet distinctionem in superioribus, et ab alio in inferioribus, sicut probat objectio : quia in superioribus non est distinctio nisi in proprietatibus, et non essentia quae significabilis sit ut quo est, nec etiam ut quod est : tres enim sunt una essentia, et tres sunt unus Deus: sed verum est, quod tres non sunt unus quis, vel unus aliquis : quia quis et aliquis dicunt supposita.
Ad id autem quod contra objicitur, dico quod licet proprietas secundum se, secundum intellectum sit post id cujus est proprietas : tamen in divinis non est ita : et hoc contingit ideo, quia in divinis non est proprietas tantum in ratione proprietatis, imo habet aliquo modo actum differentiae constitutive respectu persone : est enim proprietas constituens personam : non dico, quod sit differentia, sed quoad hoc habet actum similem sibi, et ideo per intellectum est ante ; et ideo distinctio hypostasis secundum modum intelligendi, est ante omnem generationem, ut causa ante causatum. Motus autem localis in isto vel illo quod habet motum processivum, est post generationem istius vel illius.
On this page