Articulus 7
Articulus 7
Utrum relatio sola multiplicet Trinitatem ?
Videtur, quod non: quia 1. Summe perfectionis sunt persone divine : relatio autem inter entia non est summe perfectum ens, sed potius minus quolibet alio ente habens de ente : ergo videtur, quod relatio non debeat distinguere Trinitatem.
2. Item, Ens cujus esse est ad alterum, posterius est ente cujus esse est ad seipsum. Prospatio. Dato quod nihil sit ad seipsum, nihil erit ad alterum: sed non convertitur : ergo ens in seipso prius est ente ad alterum: sed ente primo debet distingui primum omnium, si aliquo ente distinguitur : cum ergo persone sint in primo, videtur quod ente absoluto debeant distingui.
3. Item, Substantia non causatur ab ente quod ad ipsam reducitur ut ad subjectum, sed potius causat ipsum : sed relatio in divinis reducitur ad personam sicut cujus est : ergo non distinguit eam, nec facit secundum modum intelligendi in esse personali.
Item, Si relatio multiplicat Trinitatem, ut dicit Boetius, multiplicat eam per esse quod habet : non habet autem nis esse respectivum : ergo non dat ei nisi esse respectivum : per hoc autem non est substantialiter : ergo persone divine non erunt substantialiter subsistentes, quod est heresis Sabellii : ergo videtur, quod non sola relatione distinguatur Trinitas.
SED CONTRA : 1. Entium aliud est substantia, aliud accidens : et substantia verius est quam accidens.
Item, Accidentium aliud est ens absolutum, et aliud ens respectivum : et respectivum minus est quam absolutum : quia innascitur et aufertur sine mutatione aliqua subjecti, sicut patet ex Boetio: puer enim qui nascitur, per annum secundum diversitatem sui incrementi, in multis faciet similitudinem, disparitatem, equalitatem, inequalitatem, quae ullo modo mutantur secundum illud genus mutationis : ergo relatio minime habet de ente : ergo sua multiplicatio maxime competit multiplicationi simplicissimi : hoc autem est Deus: ergo inter omnia predicamenta nihil ita convenienter multiplicat Trinitatem sicut relatio.
3. Item, Detur aliquod simplex, sicut est Deus, illud habet relationem primi ad secunda, et relationem cause, et multas alias relaliones.
4. Item, Hoc patet in unitate et puncto : quae licet simplicia sint, tamen sunt in eis diverse rationes relationum : ergo relatio nihil reddit compositum : ergo sua multiplicatio maxime competit simplicissimo.
5. Item, Inter relationes quaedam sunt simpliciores aliis : quedam enim immediate sunt relativis, ut ille quae sunt secundum modum originis, ut causa refertur ad causatum, et e converso: sed non sic similis, et aequalis : quia ille fundantur super ens absolutum, sicut super qualitatem : et eodem modo differens sunt dissimilis, et ineequalis : ergo cum relationes originis super nihil fundentur, nisi super ipsum existens, simpliciores sunt aliis: ergo ille maxime competunt personis divinis propter summam simplicitatem.
Er noc est concedendum, quod in numero generum nihil ita competit sicut relatio, et in speciebus relationis nihil ita competit sicut relatio originis, qua alius est ab alio, et per hoc distin~ guitur ab eo.
DicenpuM ergo ad primum, quod quidquid est in divinis, est perfectissimum : cum enim praedicationes inferiorum in divina referimus, omnia imperfecta reji~ cimus : et ideo quod relatio est ens imperfectum, non refertur ad superiora, sed potius quod est non varians in essentia simplicissimum, et ipsum est perfectissimum in quantum est in divinis, licet imperfectum sit in se.
On this page