Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quid sit notio, et in quo differta relatione ?

ARTICULUS VIII. Quid sit notio, et in quo differta relatione ?

Deinde quaeritur de notione, scilicet quid sit notio, et in quo differat a relatione ?

1. Dicit autem Boetius, quod notio est simplex conceptus mentis : talis autem non est nisi universale depuratum a materia et appenditiis materiae : ergo videtur, quod notio sit idem quod universale.

2. Item, Magister vult, quod notio sit qua persona cognoscitur : sed relatione cognoscitur persona: ergo videtur, quod relatio sit notio.

SED CONTRA : 1. Relativum est cujus esse est aliud se habere : ergo non diffinite est relatio unius persone : notio autem datur persone uni: ergo relatio non est notio.

2. Item, Aliqua est notio quae non est relatio, sicut igenifus, quod negationem sonare videtur : ergo videtur, quod non omnis notio sit relatio in divinis.

3. Item, In inferioribus notio rei non abstrahitur ab eo quo res est id quod est : id enim quod est principium fornrale essendi rem, est etiam principium intelligendi eam: ergo videtur, quod notiones in divinis magis debeant sumi a parte essentiae, quam a parte personarum.

Solutio. Dicendum, quod relatio et notio secundum nominum intentiones differunt : quia, sicut probat objectio, notio est quo cognoscitur res: relatio autem quo refertur ad aliud. Sed tamen in divinis non accipitur omnino secundum diffinitionem Boetii : quia in divinis non est universale. Et praeterea a communi personarum non accipitur notio personarum, sed potius a proprio : et hoc ideo fit, quia commune non est principium intelligendi proprium. Unde cum persone in ratione personarum, cognoscantur propriis suis, oportuit accipere notiones facientes cognoscere ex parte propriorum, et non ex parte communis : et per hoc patet solutio ad primum, et ultimum.

Ad aliud dicendum, quod relatio et notio quandoque sunt idem in supposito, sed tamen secundum nominum intentiones non suntidem: et ideo secundum supposita non convertuntur : quia ingeneratio non dicit relationem nisi large loquendo, prout dicit Augustinus infra‘, quod negatio est in eodem genere cum sua affirmatione : et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8