Articulus 10
Articulus 10
Utrum in divinis sint finite vel infinite relationes, et omnes assistentes ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in Littera, cap. B, "Est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, etc."
1. Hoc enim videtur falsum : quia infra dicet quod innascibilitas est proprietas Patris, eo quod soli Patri convenit : ergo proprium est Patris, quod soli Patri convenit : ergo proprium est Patris, quia non est natus ipse: et hoc negat hic.
2. Item, Ex hoc quod hic dicit, videtur accipi, quod proprietates sunt tres, et non plures. Et si dicas, quod intelligitur de proprietatibus personalibus tantum, quas Magister hic et in sequenti distinctione tantum determinat, videtur saltem quod relationes sint infinite, sic : Quiquid sine omni mutatione persone et per accidens innascitur et ex habitudine alterius ad ipsum, hoc multiplicatur secundum illas habitudines relatio sic innascitur : ergo multiplicatur secundum habitudines aliorum ad ipsum. Prima supponitur a Boetio in libro de Trinitate, et ab Avicenna in prima philosophia. Inde procedo ulterius : Habitudines aliorum ad quodlibet entium sunt infinite, et vadunt et veniunt continue : ergo infinite sunt relationes in quolibet ente: ergo multo magis in Deo qui se immediatius habet ad quodlibet ens, quam aliquod ens creatum ad aliud.
3. Item, Videntur etiam ab aeterno relationes infinitee in Deo fuisse : habitudo enim unius ad alterum facit relationem : sed secundum quodlibet attributum se habet unus ad alium ab aeterno : propter quod dicuntur aequales, similes, idem, et hujusmodi : ergo cum hujusmodi attributa infinita sint, videntur hujusmodi habitudines esse infinite : et sic ab eterno multe fuerunt relationes.
4. Item, Ab aeterno fuerunt in Deo omnium rerum rationes, quae non equaliter possunt dici rationes nisi per respectum ad res creandas. Ergo ille rationes ab aeterno fuerunt in ipso et infinite : non ergo sunt tantum tres.
5. Si dicas, quod ille non constituunt personas, sed ista. Conrra : Majoris diversitatis respectus est ad res diversas in hypostasi et natura, quam respectus ad res distinctas in hypostasi tantum et non natura : sed non distinguit personas respecltus primus : ergo nec secundus.
Prerernesa, Videtur quod hujusmodi relationes infinite ab sterno existentes in Deo, fuerint assistentes, et non Deus: et sunt objectiones Gilberti Porretani, et Simonis Tornacensis.
1. Aut enim eo Pater Deus est quo Pater est, aut alio. Si eodem : sed essentia Deus est, qua etiam Filius est Deus : ergo Filius est Pater. Velsic: Paternitate Pater est : ergo paternitate Deus est : et cum Filius sit Deus, Filius paternitate Deus est, quod est inconveniens. Si alio: ergo aliquid est in Deo quod non est Deus, sed aliud : et tunc habeo propositum, quod relatio Deo assistit, et nihil est in ipso.
2. Item, In Posterioribus, supponitur ista ut immediata : Substantia non est quantitas : ergo a simili, et hac, Substantia non est relatio, quia generalissimum in utraque gratia sui et non alterius removetur a generalissimo primo : ergo relationes etiam in divinis nihil preedicant in divinis.
3. Item, Hoc expresse dicit Boetius, quod relatio nihil pradicat in eo cujus est relatio, sed assistit ei : et dicit qualiter se habeat ad aliud : ergo videtur, quod relationes assistant, et non sint Deus.
4, Item, Richardus‘de sancto Victore dicit, quod relatio non tam genus est entis, quam ens in omni genere entium respersum : ergo videtur, quod ipsum sit magis ratio, quam natura aliqua : quia nihil in re est respersum in omni genere entis.
SED CONTRA : 1. Augustinus supra dixit, quod si Deus non ea magnitudine est magnus que ipse est, sed participatione, quod major est sua magnitudo quam ipse : ergo a simili, si non ea paternitate Pater est quae ipse est, paternitas sua major est quam ipse.
2. Item objicitur fortius : Aut Porretanus ponit relationem suam aliquid esse ens in divinis, aut nihil. Si aliquid : tunc oportet, quod sit substantia, vel accidens : si accidens, erit in aliquo subjecto, et illud erit compositum variatum per accidens : quae ommia absurde de Deo intelliguntur. Si est substantia, tune habeo propositum, quod non assistit, sed est substantia ipsum relativum. Si autem nihil est : ergo cum persone non distinguantur nisi solo eo quod ad alterum est, ut dicit Augustinus et fides Catholica, persone nullo distinguuntur : quod autem nullo distinguitur, omnino nihil est : ergo persona omnino nihil sunt, nisi nomina sola, quod est heresis Sabellii.
3. Item, Quidquid distinguitur per as— sistens extrinsecus tantum, illud non distinguitur ab alio- seipso : person divine distinguuntur relatione assistente extrinsecus tantum suis hypostasibus, et seipsis : et hoc iterum vicinum est heresi Sabellii.
4. Item, illud assistens ab aeterno Deo, aut est ens creatum, aut increatum. Si creatum : ergo creatum est ab aeterno, quod est repugnantia intellectus, quia creatum oppositam rationem habet eterno. Si increatum : ergo est Deus, vel duo dii, vel etiam creati, vel infiniti erant, quod falsum est.
Si autem dicas, sicut dicunt quidam modernorum, quod relatio est medium entis, et non entis : eo quod ipsa est ratio rei, et non res : nec est etiam ratio rei absolute, sed est ratio comparationis rei ad aliam rem. Contra : Ista ratio aut aliquid ponit in re extra mentem ratiocinantis, aut nihil. Si aliquid ponit: tunc habeo propositum, quia tunc erit genus entis, et non ratio sola. Si nihil : ergo ratio ejus est cassa et vana : et quod magis difficile est, ex hoc sequitur, quod persone divine quae non nisi eo quod ad alterum est distinguuntur, non differunt nisi ratione sola, et non realiter distinguuntur : quod quia dixit Sabellius, condemnatus est pro heretico.
5. Praterea, In prefatione cantat Ecclesia : "Et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas ." Si ergo proprietas in personis adoranda est ut Deus, non erit assistens ut extrinsecus adherens tantum.
Soxutio. Dicendum, quod opinio Porretanorum et falsa et heretica est, et ab Alexandro Papa in concilio Remensi condemnata . Unde dicimus nec infinitas relationes ab aeterno esse, nec etiam relationes assistere, nec relationes nihil esse : sed confitemur relationes quatuor ab wterno, et has Deum esse : et relationes etiam in inferioribus aliquid esse, et inesse, et adesse : in superioribus autem nec adesse, nec inesse, proprie loquendo, sed esse ipsa relativa, ut supra determinatum est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod sunt quedam relationes secundum rem existentes in utroque relativorum in inferioribus, ut illa quae innascuntur mulatione utriusque, sicut omnes relationes originis, et he relationes verissimum dicunt correspectum ad se invicem, et semper exigunt diversas hypostases in quibus sint, sicut pater et filius : numquam enim est pater in inferioribus nisi sui mutatione, nec umquam filius alterius mutatione sed propria. Sed quedam aliae sunt dictae quidem semper ad convertentiam et ad se invicem, sed non innascuntur ex utriusque mutatione necessario, sed alterius tantum : et ille sunt que non sunt simplices, sed fundantur super aliud ens quantitatis, vel qualitatis, vel aliud hujusmodi, sicut similis, aequalis, dexter, sinister, et hujusmodi. Et quedam sunt relativa, quae nec utriusque relatione ad convertentiam dicuntur, nec utriusque miutatione innascuntur, ut scientia et scibile, et unum et multum, ut dicit Dionysius et Philosophus, ut Creator et creatura. Non enim sequitur, si scientia ad alterum est, quod et scibile secundum id quod est ad alterum sit: nec etiam sequitur, si mutatus est sciens, quod mutatum sit scibile. Unde quia primo modo dicta relatio verissimum habet esse relationis et simplicissimum solum, illa ablata mutatione a relativis, transsumitur in divina, ut prius diximus. Et si objicias mihi, quod in inferioribus omnis relatio fundatur in alio ente, cum sit accidens, et accidentis esse est inesse. RzesponpEo, quod non sic intelligo funda- ri in alio ente, sed potius fundari in alio sicut in causa non in subjecto : sicut dicit Philosophus, quod unum in substantia facitidem, et unum in quantitate aequale, et unum in qualitate simile : cum tamen utrumque, scilicet et aequalitas et quantitas in uno fundentur subjecto quod est substantia : ita autem non substernitur aliquid in quo sit paternitas, vel filiatio, vel aliqua relatio originis : quia origo est secundum substantiam hypostasis : et ideo relatio talis immediatum habet ordinem ad hypostasim originantem vel originatam.
Dicenpum ergo ad primum, quod Magister Hugo non querit nisi personales proprietates tantum, quae sunt relationes, licet non sole.
Ad aliud dicendum, quod relationes que realiter existunt in relativo, secundum originem non sunt infinite, ut jam patuit : sed relationes quae non surgunt ex origine, sed ex mutatione alterius, meo judicio non sunt relationes reales in utroque, sed in uno tantum, et in altero ratio correspectus et non res relationis : ethec ratio nen est vana, quia fundatur in habitudine respectus realis in allero relativorum.
Ad aliud dicendum, quod habitudo unius ad alium secundum attributa, non est habitudo proprie, sed unitas distinctorum : et illa non importat aliam realem relationem, nisi distinctorum sub illo uno : et ideo cum non sit relatio distinguens nisi quadruplex, non erunt plures relationes quam quatuor ab eterno. Similiter et aequalis, et similis, ratione ejus in quo est similitudo et equalitas, non dicunt relationem, sed rationem equalium et similium, et tunc important easdem quatuor relationes distinguendo, sicut supra dictum est ’.
Ad aliud dicendum, quod respectus rationum aeternarum est ratio, et non res diversaa Deo. Et si queras, In quo fuerit illa ratio ? Dico, quod ratio tribus modis dicitur, scilicet in aptitudine rei de qua est: et sic est in potentia, et in ratione ratiocinantis creati, et in ratione Creatoris. Primo autem et ultimo modo ratio potuit esse ab aeterno : quia nihil aliud ponit quam Deum : medio vero modo non. Unde ex hoc nihil potest probari.
Ad aliud dicendum, quod quoad quid, est major distinctio in relatione respi-~ ciente diversum esse in natura et hypostasi, quam ad distinctum in hypostasi tantum : et quoad quid, non est verum. Si enim major est distinctio quae fundatur super majorem, id est, magis distincta : sic verum est : sed non facit relatio, sed potius fit ex illa. Si autem dicatur major distinctio a magis distinguente relatione, non est verum : quia nulla ita distinguit, sicut illa quae est secundum originem : quia de illa dicit Anselmus, quod nec intellectus capit, nec ratio permittit, quod in eodem supposito oppositi respectus esse possint.
Au atiup dicendum, quod ea re Pater est, qua Deus est, sed non ea ratione et modo intelligendi: qui modus intelligendi in divinis non nihil est, sed potius realiter significabilis, cum supposita deitate non supponatur paternitas : ut cum realiter loquentes dicimus, paternitas distinguit, et deitas non distinguit : et tunc non procedil objectio, ut patet per se cuilibet.
Ad aliud dicendum, quod sicut supra habitum est ‘, Deus sine quantitate magnus est, non tamen sine relatione rela— tus : secundum aliquid enim potest transferri relatio, secundum quod_transferri non potest in divinam praedicationem quantitas: et hujus ratio ibi dicta est, et ibi queratur.
On this page