Text List

Articulus 11

Articulus 11

Quomodo et penes quid differant notiones in divinis ? et, An proprietates plures quae sunt in una persona, differant in illa?

ARTICULUS XI. Quomodo et penes quid differant notiones in divinis ? et, An proprietates plures quae sunt in una persona, differant in illa?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, "KHece breviter assignavit tres proprietates trium personarum, etc."

Ex hoc enim videtur, quod notiones secundum proprietates differant.

Et queritur, Qua differentia ? 1. In divinis enim non est differentia, nisi quae est secundum originem, quod unum est ex alio: talis autem differentia non est in notionibus, quia una non est ex alia: paternitas enim numquam producit filiationem.

2. Praterea, Hec est faisa, Paternitas generat, sed haec est vera, Paternitas distinguit: ergo videtur, quod non differant in divinis.

Ulterius queritur quod magis est difficile, Utrum proprietates plures que sunt in una persona, differant in illa ?

1. Videtur quod sic: quia cum non sint nisi in persona illa, si in illa non haberent differentiam, simpliciter nullam haberent.

2. Praterea, Hac est falsa, Innascibilitas in Patre est paternitas in Patre: ergo cum non fiat remotio vel negatio unius ab alia nisi ratione diversitatis, videtur quod ille proprietates in persona in qua sunt, habeant diversitatem.

3. Item, Quidquid in aliquo habet numerum, necesse est ut in eodem habeat distinctionem: sed dicimus, quod tres proprietates vel relationes vel notiones sunt in Patre, due notiones sunt in Filio : ergo in Patre et Filio notiones ille distinguuntur.

Sed contra : Sicut se habent persone ad essentiam, ita notiones ad personam : sed persone in essentia non distinguuntur, sed unum sunt: ergo notiones in persona non distinguuntur, sed unum sunt, ut videtur.

Solutio. Dicendum, quod notiones distinguuntur seipsis: principia enim quibus distinguuntur res, ab invicem seipsis distinguuntur, ut homo et asinus differunt differentiis specificis, et ipse differentiae non aliis differentiis, sed seipsis differunt.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod distinctio secundum originem est. duplex, scilicet ad id quod est ab origine vel origo, et ad id quod est originis ratio: et hoc secundo modo distinctio secundum originem retorquetur ad distinctionem notionum : et per hoc patet solutio etiam ad secundum.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod notiones non sunt nisi in personis, et in ipsis habent distinctionem.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod persone non ita uniuntur in essentia, quod sint una persona, sed potius sunt una essentia : et ideo dicuntur unum, non unus. Ita etiam notiones non ita uniuntur in persona, quod efficiantur una notio: sed efficiuntur una persona, que tamen non componitur ex eis, sicut nec essentia ex personis. Sed verum est, quod notiones non dicuntur unum propter unitatem persone in qua sunt: quia ly wznum in neutro genere retorquetur ad essentiam : unde notiones non sunt unum propter personam, sed propter essentia simplicitatem : a persona autem non habent distinctionem, nec etiam unitatem : quia seipsis distinguuntur, et in quantum referuntur ad actus notionales.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11