Articulus 12
Articulus 12
An supposita persona supponitur notio ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Notant relationes quae non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab eterno sunt, etc."
1. Videtur enim, quod ex hoc sequatur, quod supposita persona supponatur notio : quecumque enim penitus idem sunt in re, supposilo uno, supponitur et alterum.
2. Praeterea hoc dicit, quod notio est substantia, sed immediatius notio ordinatur ad hypostasim quam ad essentiam: ergo videtur, quod propria et immediata sit ista notio in persona: sed persona generat: ergo et notio : et sic videtur, quod supposita persona supponatur notio.
3. Item, Non est ita fides determinata in numero notionum sicut in numero personarum, et non condemnantur qui dicunt notiones in divinis nihil esse preter personas: ergo videtur, quod secundum fidem Catholicam notiones nihil sint praeter personas : ergo supposita persona, supponitur notio.
Sed contra: Quecumque ita se habent, quod supposito uno, supponitur reliquum, in illis quidquid attribuitur uni, attribuitur et alii : sed non sic est de notione, et persona: quia notio distinguit, et non distinguitur : persona autem distinguitur, et non distinguit ; ergo supposita persona, non supponitur notio.
Quod concedimus : dicentes ad primum, quod licet persona et notio non differant re, differunt tamen in modo intelligendi: qui modus realiter significatur, cum dicitur, notio distinguit, persona distinguitur: unde nec sufficit ad hoc quod supposito uno supponatur et reliquum, identitas rei: sed oportet insuper etiam adesse hoc, quod quidquid convenit uni, conveniat et alteri.
Ad aliud dicendum, quod licet notio sit immediata persone, et persona substantiae, ita quod nullum est medium predicatum quo persone participent notionem vel essentiam, non tamen hoc sufficit ad hoc quod supposito uno, supponatur et reliquum: sed oportet unum immediatum esse ad actum et attributum alterius : sicut generare est actus persone ; et hoc non convenit notioni vel es- sentiae. Et ideo cum sic proceditur : notio est persona: persona generat: ergo notio generat : incidit fallacia accidentis : eo quod sumitur extraneum, quod non convenit secundum rationem intelligendi.
Ad aliud dicendum, quod licet notiones aliqui dicant non esse, hoc referunt ad hoc secundum quod abstractive sienificantur : sed si dicerent nihil distinguere personas divinas, hoc non esset Catholicum : et ideo oportet, quod notiones aliquo modo ponantur vel implicite vel explicite: et tune non omne quod convenit notioni, convenit persone : et ita supposito uno, non supponitur reliquum.
On this page