Text List

Articulus 13

Articulus 13

Utrum tantum tres sunt notiones in divinis ?

ARTICULUS XII. Utrum tantum tres sunt notiones in divinis ?

Deinde queritur de hoc quod dicit : "Ostenditur etiam proprietas Patris esse, quod habet Filium, etc."

Hic enim incidit questio de numero notionum. Supra enim probatum est, quod sint finite, et in personis sunt, et non assistentes. Videtur autem, quod sint tantum tres, et est communis objectio :

1. Omnis enim notio est aliqua trium personarum : sed persone non multiplicantur nisi per tres: ergo nec notiones.

2. Item, Persona una ut persona, non potest cognosci nisi uno modo, sicut ipsa non nisi uno modo est: cum ergo notio sit ad persone cognitionem, videtur quod notiones non sint nisi tres.

3. Item, Originis proprietas in divinis facit personas: sed unumquodque cognoscitur eodem modo quo in esse se~ cundum rationem intelligendi constitui- tur: ergo cognoscitur originis proprietate : seu originis proprietas in divinis non nisi triplex est, scilicet qui non ab alio, a quo alius per generationem, et qui ab alio per spirationem : ergo videtur, quod non sint nisi tres.

Videtur autem, quod sint sex: quia 4. Ita dicit Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti: "Porro sex sunt differentia Patris et Filii ex his nascentes nominibus, scilicet habere patrem, non habere patrem, habere filium, non habere filium, habere Spiritum sanctum de se precedentem, non habere Spiritum sanctum de se procedentem :" cum igitur hic enumerentur sex, et insuper sit innascibilitas quae hic non tangitur, videtur quod septem sint notiones.

5. Item, Nos habemus notionem unam que non est ab alio: ergo habebimus aliam quae est ab alio, et a quo alius, eta quo nullus, et qui ab alio, a quo alius : ergo videtur, ad minus sunt sex notiones.

6. Item, Videtur quod non sunt nisi tres : quia innascibilitas est in uno: sed videtur, quod paternitas et filiatio sint una: eadem enim est via a Thebis ad Athenas, quae est de Athenis ad Thebas: ergo a simili, eadem in essentia est comparatio Patris ad Filium, et Filii ad Patrem : sed Patris ad Filium comparationem nominat paternitas, filiatio autem e converso : ergo eadem est paternitas et fillatio. Eadem ratione eadem est spiratio activa, et passiva : ergo non sunt nisi tres notiones.

7. Item, Videtur quod non sint nisi aue: quia negatio nihil facit cognosci: cum igitur innascibilitas sit negatio, videtur quod non sit notio: et paternitas et filiatio etspiratio activa et passiva sunt due : ut jam probatum est, videtur quod non sint nisi due.

Sortutio. Ad hoc leve est respondere, supponendo quod tria exiguntur ad hoc quod ipsum sit notio persone. Persona enim est nomen pertinens ad dignitatem, sicut supra determinatum est : ergo non cognoscitur nisi proprietate ad dignitatem pertinente. Dico igitur quod oportet quod pertineat ad dignitatem, et illam dignitatem in specie exprimat, et quod sit principium cognitionis persone : cum ergo non esse abalio non conveniat nisi . uni soli, patet quod hoc quod in specie dicit, dicit etiam dignitatem: quia non esse ab alio dignitas est, et dicit rationem cognoscendi: et ideo innascibilitas notio et dignitas est Patris, quia in ordine nature duae persone non esse ab alio non possunt. Esse autem ab alio, non determinat in specie, et in genere, non dicit dignitatem : et ideo non est notio sed consequens notionem. Similiter a quo alius, licet dicat vel dicere videatur quamdam dignitatem, tamen quia in specie non determinat, non diffinit notionem dignitatis : etideo {non est notio. Sed esse ab §alio fper generationem est dignitatis,: quod importat nature equalitatem et communicationem, et similiterjesse ab alio perg spirationem : et ideo illa dicunt notiones. {Similiter a quo alius {per generationem, et a quo alius per spirationem specificant princi- pium cognoscendi, et ideo illa etiam dignitatem important. Notiones igitur sunt quinque tantum, scilicet qui non ab alio quod dicit innascibilitatem, a quo alius per generationem, et a quo alius per spirationem, et qui ab alio per generationem, et qui ab alio per spirationem.

Av primum ergo dicendum, quod licet quelibet notio sit aliqua trium personarum, non tamen sequitur quod non sint nisi tres : quia non accipiunt numerum a personis, sed potius a seipsis, secundum quod per ipsas persone dividuntur diversimode in esse personali, et dignitates cognoscuntur.

Ad aliud dicendum, quod originis proprietas multiplex est, secundum comparationem ad ante et post, et non est tantum secundum numerum eorum que originantur illis proprietatibus.

Ad aliud dicendum, quod Anselmus vocat differentias, distinctiones personarum, penes ea quae communiter vel proprie personas consequuntur : sicul non habere filium est commune quoddam, ex quo non cognoscitur aliqua dignitas : unde ibi non intendit probare numerum notionum.

Ad aliud dicendum, quod non esse ab alio dicit dignitatem et in speciali, esse autem ab alio non sic dicit : et ideo non est est simile.

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum quidam concedunt. Sed aliter est dicendum, quod sicut in actione et est id quod accidens est, et est secundum hoc inagente : et est id quod est actio, et secundum hoc est ab agente in patiente : ita in relatione: unde paternitas est in Patre, et secundum quod est ad Filium, sic est adhuc in Patre respectu Filii, et e converso de filiatione : et ideo relatio secundum id quod est, non est nisi inrelativo quod denominat, licet per respectum cointelligatur suum correlativum : et ideo relatio secundum id quod est, non est in medio. Unde non est simile via ab Athenis ad Thebas : quia illa secundum id quod est, in medio est: sed est simile de comparatione Thebarum ad Athenas, et e couverso: quia termini vie licet ad se invicem comparentur, tamen differunt secundum id quod sunt : etidem est de paternitate et filiatione. De processione activa et passiva omnino — est. eadem est ratio: et ideo differunt illee relationes.

Ad aliud dicendum, quod non est absolute negatio, sed ponit aliquid in Patre, ut infra patebit. Vel dicatur, quod negationes notum faciunt, sicut supra probatum est. Sed prima solutio verior est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13