On this page
Articulus 14
Articulus 14
An liceat in divinis sine peccato diversimode opinari et loqui de notionibus, cum quidam ponunt plures, quidam pauciores ? et, An falsa opinio faciat hereticum ?
Hic enim oportet duo determinare, scilicet qualiter ausus est aliquis in divinis notiones ponere, praecipue cum sibi, ut videtur, in materia fidei Doctores contradicant ? Et secundo, Quid exigitur ad gratuitam filiationem ?
Ad primum proceditur sic : 1. Alius dicit nullam proprietatem sive notionem, alius ponit infinitas, alius quinque, alius tres: quedam autem istarum contradictorie opponuntur, scilicet nullam esse notionem, et aliquam esse notionem : ergo altera erit falsa: mendacium autem, ut dicit Augustinus, quod est in doctrina fidei, maximum est omnium mendaciorum : ergo videtur, quod talis diversitas opinionum non possit esse sine peccato mortali.
2. Item, Supra’ habitum est, quod nusquam periculosius erratur, quam in materia de Trinitate : cum ergo iste error sit in materia de Trinitate, videtur esse periculosissimus.
3. Si dicas, quod Scriptura non determinavit : et ideo opiniones circa hoc esse poterunt. Queratur, Quid vocatur Scriptura? Si canon Biblie scriptura vocatur : sicut non determinat quinque notiones, ita etiam non determinat tres esse personas : ergo etiam de hoc pos- sunt esse diverse opiniones: quod falsum est : quia hereticus reputaretur, qui assereret non esse tres personas. Si autem canon Patrum dicitur seriptura, plane falsum videtur : quia infra habebimus, quod Augustinus nominat, et ponit notiones .
Ad hoc dicendum, quod propter difficultatem materiae non ex praesumptione, sed ex ratione hic diversa opinantes, excusantur : quia falsa opinio non facit hereticum, sed potius praesumptio as-~ sertionis et defensionis, ut dicit Magister infra .
Av primum ergo dicendum, quod non contradicunt in re nullam dicentes esse notionem, et aliquas dicentes notiones esse : quia illi qui nullam dicunt, ponunt quod persone seipsis distinguuntur, et ita implicite ponunt notiones, sed non distinctas a personis nisi secundum intentionem : quia impossibile est ponere distinguens et distinctum per intentionem esse idem. [li autem qui ponunt notiones, non dicunt eas re differre a personis, sed suppositione et modo intelligendi. Nec est mendacium: quia non dicunt intentione fallendi, sed potius id opinantur quod verum esse credunt. Qui autem dicit, quod non est verum et putat esse verum, non mentitur, ut dicit Augustinus.