Text List

Articulus 15

Articulus 15

Quid exigatur ad gratuitam filiationem ?

ARTICULUS XV. Quid exigatur ad gratuitam filiationem ?

Deinde queritur, Quid exigatur ad gratuitam filiationem’in communi, quam Magister videtur hic tangere triplicem, scilicet factura sive’creatione, et recreatione, et externa generatione, etc.

Sed quia de hoc alibi‘ plurima dicta sunt ibi requirantur : quia ibi disputatum est de filiatione adoptionis, et filia— tione per naturam et gratiam unionis, et factura. Hoc solum hic notandum est, quod licet alie res sint facte ad exemplar quod habent in} mente divina, non tamen Deus proprie dicitur pater earum, nec ille filii : quia filius est qui alio modo habet imaginem facientis, ut homo, et Angelus.

Quae autem in sequenti parte dicuntur a Magistro, satis plana sunt per ea que tractata sunt de Spiritu sancto.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15