Text List

Diviso Textus

Diviso Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Hic queri potest, Utrum proprietates quas Hilarius, etc."

Hic incipit pars illa in qua Magister determinat de eisdem tribus proprietati- bus personalibus, de quibus habitum est, prout significantur aliis nominibus. Et dividitur in quatuor partes : in quarum prima tangit Magister alia verba in quibus significantur eedem proprietates sub alio modo significandi. In secunda tangit, qualiter iste proprietates distinguunt personas insecessibiliter, ibi, D, "Mle enim proprietates singule singulis, etc." In tertia tangit, qualiter aliis nominibus significantur quedam persone cum eisdem relationibus, precipue persona Filii, ibi, E, "Hic non est pretermittendum, quod sicut Pater et Filius, etc." In quarta tangit, qualiter nominibus essentialibus positis pro personalibus, etiam exprimuntur persone et proprietates eewdem, ibi, H, "Hic queritur, Gum dicitur Deus de Deo, etc."

In prima harum sunt tria capitula : in quorum primo movet questionem. In secundo solvit, ibi, B, "Ad quod sine prejudicio, etc." In tertio assignat rationem solutionis, ibi, C, "Nec tamen videtur nobis omnino idem esse, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Diviso Textus