Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quid est dicere summo spiritui ?

ARTICULUS V. Quid est dicere summo spiritui ?

Tertio queritur, Quid sit diceresummo spiritui ?

1. Dicit autem Anselmus, quoddicerein corde nihil aliud est quam cogitando intueri. Et Damascenus dicit, quod rationale dividitur in interius dispositum sermonem, et prolatum: et quod interius dispositus sermo est motus anime in excogitatione fiens sine aliqua enuntiatione ‘. Hujusmodi autem loqui non dicit processum verbi a dicente. Ergo videtur, quod hoc loqui non conveniat Patri dicenti et generanti verbum, proprius enim actus verbi est dare sapientiam : sed potius sumatur ad similitudinem locutionis exterioris.

2. Praeterea, Summi spiritus non videtur esse excogitatio proprie : quia cogitatio est coagitatio, et habet quamdam collationem et compositionem : ergo non convenit ei.

Si autem dicas, quod hoc loqui est videndo intueri, videtur quod hoc loqui conveniat ei etiam sine Filio. Ponamus enim non esse personas hoc modo quo distinguit eas Ecclesia, adhuc Deus videndo per intellectum intuetur se : ergo loquitur se secundum istas diffinitiones dicendi.

Si forte dicas, quod habet similitudinemad loqui nostrum exterius : sicut videtur velle Damascenus, quod verbum manifestatur in spiritu attracto, qui fit vehiculum ejus, et materia in qua formatur et figuratur. Conrra hoc est quod dicitur in Glossa Bede super Joannem in principio, et in libro XV de Trinitate ab Augustino, qui volunt, quod qui potest videre verbum mentis, non solum ante vocem cerpoream, sed etiam ante imagines vocum interius, quod ille potest perpendere aliquam similitudinem Verbi increati.

Sotutrio. Secundum intentiones Sanctorum, dicere Dei est ad similitudinem dictionis interioris, et est cogitando vel videndo se intueri : sed tamen differt dicere ab intelligere se, et cognoscere se: intelligere enim se, non dicit nisi conversionem intellectus supra se : cognoscere se, est notitiam sui apud se tenere vel habere : dicere autem se, est manifestare se per aliquid procedens ab ipso, quod simile est sibi intelligenti se : sicut verbum nostrum manifestat nostrum conceptum.

Ad hoc autem quod objicitur de cogitatione, dicendum quod cogitatio proprie non est in Deo : sed ponitur cogitatio pro conversione sui supra se : non quod etiam ibi proprie sit conversio, quia etiam conversio dicit compositionem : sed quod cognoscatur videndo se ut ipse est.

Ad aliud dicendum, quod meo judicio, dicere est equivocum ad esse naturale, et esse personale : non enim video, qualiter posset dici, quod Deus, non intellectis personis, non possit dicere se, et manifestare se : imo etiam videtur impotentia si non potest : sed hoc dicere erit essentiale, et non respondet ei verbum personaliter procedens ab ipso : dicere autem quod est manifestare se in verbo personali simili sibi, non convenit nisi Patri, et verbum non nisi Filio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5