Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum verbum quandoque dicatur essentialiter sicut dicere ?

ARTICULUS VI. Utrum verbum quandoque dicatur essentialiter sicut dicere ?

Quarto queritur id propter quod tota questio mota est, Utrum verbum quandoque essentialiter dicatur, sicut dicere ?

Videtur autem quod sic : quia 1. Dicit Anselmus quod Pater dicit se, et unumquemque aliorum : et Filius et Spiritus dicunt se, et unumquemque aliorum:aut ergo perfecte dicuntse, aut imperfecte. Si imperfecte: tunc sunt impotentesad dicendum se. Si perfecte: cum perfect dictioni respondeat verbum, erit aliquod verbum dictum ab unoquoque eorum : hoc autem non erit nisi essentia, vel quecumque persona : ergo verbum potest dici essentia, et quecumque persona.

2. Item, Aut Pater potest dicere Spiritum in eo quod Spiritus sanctus, aut non. Si ste: habeo propositum, quod Spiritus sanctus erit verbum Patris per- fecte manifestans dicentem in eo quod dicens. Si non: tunc eritimpotentior nobis.

3. Item, In inferioribus nos possumus omnia dicere, ita quod quolibet verbo manifestamus conceptum nostrum : ergo hoc magis competit summo spiritui : ergo videtur, quod verbum non uno modo dicatur.

4, Item, Ponamus personas quas ponit fides non esse, quero, An Deus adhuc dicat se, vel dicere possit ? Si dicit : aut perfecte potest manifestare se dictione quantum est de se : aut non. Et inde proceditur ut prius.

SED CONTRA : 1. Augustinus hic in Littera saepius dicit, quod eodicitur Verbum quo Filius : sed esse Filium non convenit essentiae : ergo nec esse Verbum.

2. Item, Anselmus dicit, quod mirum quiddam et inexplicabile video, quod unusquisque dicit se, et quemlibet aliorum : et tamen non est nisi unum verbum.

Solutio. Ad hoc prenotandum est dictum Anselmi ante finem Monologii, ubi sic dicit : "Certe Pater et Filius et eorum Spiritus, non sunt tres dicentes, quamvis singulus quisque sit dicens : nec sunt plura quae dicuntur, cum unusquisque seipsum et alios duos dicat." Et infra: "Sicut ejus est scientia et intelligentia : ita enim est scire et intelligere, quod nihil aliud est quam dicere, id est, presens intueri quod scit et intelligit : necesse est enim quod quemadmodum singulus Pater, et singulus Filius, et singulus eorum Spiritus est sciens et intelligens, el tamen simul hi tres non sunt plures intelligentes et scientes, sed unus sciens et unus intelligens : ita singulus quisque sit dicens, nec tamen omnes simul tres dicentes, sed unus dicens." Hic liquide constat, quod cum hi tres dicuntur a semetipsis et ase invicem, non sunt plura quae dicuntur. Quidnam ibi dicitur nisi eorum essentia? Si ergo illa una sola est, unum solum est quod dicitur.

Ex uocpatet, quod dicere dicitur essentialiter, et personaliter : et ideo dico sine prejudicio, quod verbum accipitur tribus modis. Uno modo, secundum quod convertitur cum dicto manifestante intellectum dicentis: et sic dicetur generaliter respectu cujuscumque dicentis. Alio modo, secundum quod addit super hoc processionem et distinctionem personalem a dicente : et sic dicere non convenit nisi Patri, et verbum esse non convenit nisi Filio : et sic accipitur proprie a Sanctis. Tertio modo, secundum quod addit super haec duo respectum ad creaturas : et sic significat personas, et notat essentiam. Et primo modo unusquisque dicit se, et quilibet alium. Secundo modo solus Pater dicit solum Filum. Tertio modo Deus dicit omnes creaturas, secundum quod dicitur, Dizit, et facta sunt, id est, verbum genuit in quo erant ut flerent.

Per hoc patet solutio ad ea quae objiciuntur primo.

Ad aliud dicendum, quod unum solum est verbum : quia essentia divina non facit numerum cum aliquo quod sit in divinis : sed tamen non est uno modo dictum, sed tribus modis, ut jam patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6