Articulus 7
Articulus 7
Ad cujus verbi similitudinem in inferioribus dicatur verbum in divinis ?
Distinguit enim Augustinus in libro TX de Trinitate quadruplex verbum sic di- cens : "Aliter enim dicuntur verba que spatia temporum syllabis tenent sive pronuntientur, sive cogitentur : aliter omne quod notum est, verbum dicitur, animo impressum quamdiu de memoria proferri et diffiniri potest, quamvis res ipsa displiceat : aliter cum placet quod mente concipitur®." Ergo quadruplex est verbum, scilicet duplex cum syllabis, scilicet cogitatum, et pronuntiatum : et duplex anime impressum placite rei, et non placite. Damascenus autem : "Verbum est naturalis intellectus motus secundum quem movetur, et intelligit, et cogitat, velut lux ejus et splendor. Verbum rursus est, quod internum et in mente ‘promitur. Et rursus verbum est angelus intelligentiae ," Super Joannem autem innuitur triplex verbum, scilicet cordis quod est in ipso conceptu antequam imagines vocum meditentur, et verbum quod habet imaginem vocis, et verbum vocis. Magistri distinguunt eliam triplex verbum, scilicet rei, vocis, et speciel vocis.
Ad hoc dicendum, quod fere omnes iste divisiones referuntur ad idem : quod enim dicit Augustinus, verbum cum syllabis non pronuntiatum, hoc est idem ei quod Damascenus in secunda divisione ponit in corde enuntiatum, et quod in tertia divisione ponitur habere imaginem vocis, et in quarta dicitur esse speciei vocis, et non vocis, quando scilicet meditatur cor species vocum in quibus exprimit suam intentionem. Quod autem Augustinus vocat verbum enuntiatum, hoc est idem quod Damascenus in secunda divisione vocat angelum, id est, nuntium intelli- gentiae, et quod in tertia divisione dicitur verbum vocis, et similiter in quarta. Quod autem Augustinus vocat verbum animo impressum, id est, notitiam pronuntiabilem sine specie vocis, et sine voce, id est, quod antequam vox proferatur, sit apud meditantem vel cogitantem, hoc est quod Damascenus in secunda divisione vocat motum, vel lucem intelligentiae : et in tertia divisione dicitur verbum cordis, et in guarta dicitur verbum rei, quia nihil est plus in verbo illo quam res dicta : sic autem non est in aliis, ubi plus est quam res dicta : quia vel species vocis, vel vox ipsa. Sed verum est quod Augustinus hoc subdividit in notitiam placidam, et in notitiam non placidam : quod non faciunt alii.
Dicendum ergo, quod Verbum eternum. tripliciter potest considerari, scilicet secundum processionem aeternam, et sic maxime convenit cum verbo cordis : quod patet, quia de illo dicit Damascenus, ibidem : "Primum quidem verbum intellectus, naturale est germen, ex ipso semper naturaliter scaturiens." Verbum autem in carne, hoc est verbum habens similitudinem cum verbo vocis : quia sicut illud habet plus quam res dicta, ita Filius plus quam Pater de carne assumpta, in qua manifestatus est nobis. Et hoc dicit Augustinus in libro XVI de Trinitate et super Joannem.
AD ULTIMUM autem dicendum, quod verbum illuminat et operatur: et quantum ad actum illuminandi convenit cum verbo speculativo : unde, Eccli. 1,5: Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Sed quantum ad actum operativum magis convenit cum verbo intellectus practici. Quantum vero ad utrumque simul convenit cum verbo intelligentia extendente se de speculatione in praxim, id est, operationem.
On this page