Articulus 8
Articulus 8
Utrum Filius dicitur imago Patris ? et,
Deinde queritur de hoc quod dicit, in fine cap. E, "Dicttur relative filius, relative etiam dicitur verbum et wmago, etc."
2. Item, Eo dicitur verbum quo filius : ergo eadem est, ratio verbi, filii, et imaginis. Et hoc falsum est, cum Damascenus dicat, quod Filius est imago Patris, et Spiritus sanctus est imago Filii : et tota Trinitas dicatur imago.
Ad hoc dicendum, quod imago quandoque dicit reprasentationem principii operantis in diversitate essentiae : sicut imago imperatoris est in solido aureo, ut dicit Augustinus : et sic dicit essentiam unam in tribus personis. Quandoque autem dicitur imago principii in eadem essentia exprimentis se in simili secundum naturam, et illa imago in omnibus aquat id cujus est imago, et sic dicitur imago Patris solus Filius.
Ad primum dicendum, quod eadem ratione qua est relatio personalis, dicitur Filius verbum et imago, sed non eadem ratione nominis et modi significandi : dicitur enim filius in quantum est res nature per actum nature qui est generatio: verbum autem dicitur in quantum est manifestatio omnium interiorum Patris, quae sunt intima cordis, et ideo eructari dicitur verbum ex corde : imago autem dicitur in representatione quasi exteriorum: quia alius ab ipso, sicut ipse a Patre, ut dicit Richardus.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus dicitur imago, non quia procedat ut imago, tialem secundum quam quilibet dicitur imago alterius. Damascenus autem non facit vim in hoc quod imago dicitur ab alio quasi exemplata, sed tantum in sised potius ut donum, sed secundum militudine essentiali et aequalitate. quod imago dicit similitudinem essen- :
On this page