Text List

Articulus 9

Articulus 9

An solus Filius dicatur Deus de Deo ?

ARTICULUS IX. An solus Filius dicatur Deus de Deo ?

Deinde queritur de ultima parte ubi dicit: "Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius Deus de Deo, scilicet Patre, ete."

1. Secundum hoc enim videtur, quod Spiritus sanctus non sit Deus de Deo, quod falsum est: et contradicit Augustinus supra‘, ubi expresse dicit, quod Spiritus sanctus est Deus de Deo, et Filius est Deus de Deo.

2. Item, Cum dicitur, Spiritus sanctus est Deus de Deo, et Filius est Deus de Deo: aut sunt idem Deus de Deo, aut alius Deus de Deo. Si idem: ergo Filius et Spiritus sanctus non sunt alius et alius. Si diversi: ergo non sunt unus Deus: quorum utrumque falsum est.

Ad Hoc dicendum, quod Spiritus sanctus est Deus de Deo sicut et Filius: et ly solus non excludit nisi respectum Patris: et hujus ratio est, quia exclusio est oppositi: cum autem dicitur Deus de Deo, non significatur propria notio Filii, sed potius communis, quae est esse ab alio: in hac autem non opponitur Spiritu sancto, sed Patri tantum: ergo non excluditur nisi Pater.

AD ALIUD jam supra responsum est. quod nec idem, nec alius, sed idem in essentia, et distinctus in persona : et hujus ratio dicta est ibi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9