Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DivIsloO TEXTUS.

"Praeterea considerart oportet, etc." Hic Magister incipit tractare de proprietatibus personarum non personalium, quae sunt due, scilicet innascibilitas, quae est unius persone: et ideo de illa agit primo in hac distinctione: et de conimuni principio, scilicet spiratione activa, quo Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, quae est proprietas duarum personarum: et de hac agit in secunda parte, ibi, "Est Praeterea aliud nomen, etc.," in distinctione sequenti.

Ista autem distinctio dividitur in quatuor partes: in quarum prima Magister investigat rationem innascibilitatis. In secunda, inducit Ambrosium arguentem novitatem nominis, cum in Scripturis non legatur, ibi, D, "Lllud autem tacere non oportet, etc." In tertia querit, Utrum eodem intellectu dici possit Pater non esse Filius, quo dicitur aliud esse ingenitum et aliud genitum? ibi, E, "Praeterea queri solet etc." In quarta et ultima querit, Utrum solus Filius dicatur nata sapientia sicut solus dicitur imago et verbum? ibi, F, "Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius, etc."

Prima harum subdividitur in tres. In prima probatur, quod ingenitus est in predicamento relationis, et quod idem est quod non genitus, sive non filius. In secunda queritur, Utrum solus Pater dicitur non genitus, sicut solus Pater dicitur ingenitus ? ibi, B, "Jdeo solet queri, etc." In tertia, determinatur nomen notionis qua Pater dicitur ingenttus, ibi, C, "Si autem vis scire, ete."

Nota autem hic, quod supra, Dist. XUI, cap. E, "Nune considerandum est, cum Spiritus sanctus non sit genitus, etc.," determinate sunt questiones tres de innascibilitate, quae adduci possunt hic, scilicet quot modis dicatur, et qualiter est notio solius Patris, et qualiter convenit Patri et Filio et etiam essentiae divine. Quod ergo ibi determinatum est ’, hic supponatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus