Articulus 6
Articulus 6
Utrum in celo empyreo sit laus aliqua vocalis, qua dicuntur astra matutina laudasse Deum ?
ARTICULUS VI. Utrum in celo empyreo sit laus aliqua vocalis, qua dicuntur astra matutina laudasse Deum ?
Ex hoc enim videtur, quod laus vocalis est : quia etiam hoc innuitur, Isa. vi, 3: Clamabant alter ad alterum. Et in Apocalysi, xtv, 11: Nec habent reguiem die ac nocte, etc. Et alia multa facile est colligere ad hoc.
2. Item, Gregorius : "Vox Angelorum est in laude Creatoris in ipsa admiratione intime contemplationis."
3. Item, Vox non videtur posse fieri sine respirato aere. confracto et percus— so : cum autem talia ibi non sint, non videtur ibi posse esse laus vocalis.
5. Item, Uniformiter beneficorum est unus modus laudis: Angelis autem secundum suum statum non convenit laus vocalis : cum igitur beatitudo hominum sit ut Angelorum, non videtur etiam convenire hominibus laus vocalis.
Solutio. De hoc sententia sanctorum Doctorum dubia est, et magis puto, quod aut non est ibi laus vocalis, aut si erit, non erit nisi in demonstrationem potentie laudantis, ut in hoc ostendatur decor sapientie quae sic ordinavit organa ut in talem vocem prorumpere possent. darent simul astra matutina, etc.
Et secundum hoc dicendum ad id. quod objicitur de respirato aere, quod bene puto quod non erit tunc per illum modum quo modo est, sed potius per sonos modulatos in natura corporis orbis ceeli empyrei : et dicimus, quod illic non est corruptio nature nec ignominia, si percutiatur, et gloriosa lingua formetur in vocem : sed potius est gloriosius, si in ea formatur gloriosa vox laudis Creatoris.
Ad atta patet solutio: quia illa non probant nisi per modum congruentie, et potest attendi illa congruentia quae est de modo sapientie in usu organorum ordinatorum.
Et nota, quod Angeli dicuntur astra matutina in quantum in eis prefuit matutina cognitio lucis hujus mundi in exitu creaturarum omnium in esse. Sidus enim dicitur sideratio stelle et fulgor : quia, ut dicit Isidorus, consideratur a nautis obsérvantibus eas. Et sfe/la dicitur a stando : quia moto orbe ipsa non movetur eodem modo, ut dicunt Astronomi, sed etiam habet alium motum : vel quia secundum Aristotelem non movetur nisi motu circuli sui, et non per se. Astrum autem dicitur magna stella, vel potius constellatio una, sicut Pleiades, vel Hyades, quae nominantur constellationes, vel Canis quae est nigra stella lucens in pede Orionis.
On this page