Text List

Articulus 5

Articulus 5

An coelum empyreum habeat ordinem influendi super alias spheras ? et, Utrum sol illuminet calum empyreum ?

ARTICULUS V. An coelum empyreum habeat ordinem influendi super alias spheras ? et, Utrum sol illuminet calum empyreum ?

Tertio queritur, Utrum habeat ordinem influendi super alias spheras ?

Et videtur, quod sic: quia 1. Quodlibet primum in aliquo genere, influit super secundum : sed ecoelum empyreum in ordine coelorum est primum : ergo influit super secundum.

2. Item, cum dextrum et sinistrum sintin secundis, necesse est quod illa causentur ab aliquo: non autem ab ipso mobili cujus sunt: ergo causantur a ceelo empyreo, ut videtur.

Urenivs quaeritur hic, Cum stelle et sol sint superius lucidi sicut inferius, et luminosum a centro sui undique proji- ciat radios, utrum sol illuminet sursum locurn Angelorum in ceelo empyreo ?

Videtur quod sic : quia sol emittit radios per nature necessitatem : ergo emittit ad omnem partem quocumque pergit centrum perspicacitatis suae : hoc autem est ad omnem partem: ergo illuminat sursum.

SED IN CONTRARIUM est quod dicitur, Apocal. xx1, 23: Civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceani in ea: nam claritas Det illuminavit lucerna ejus est Agnus.

Solutio. Dicendum est, quod secretum esta nobis de ceelo isto quod sancti Patres non tradiderunt: tamen si dicatur, quod duplex est status, scilicet, generationis electorum ad numerum predestinatorum complendum, et ad hujus status ordinem positus est ordo spherarum mobilium : et alius est status pramiorum in alio seculo guiescentium in contemplatione, et ad hujus ordinem complendum creatum est eelum empyreum : non videtur mihi inconveniens, et tunc dicimus, quod decimum ccoelum non habet influentiam super nonum, quia in alio ordine positum est,. et ideo etiam non est inordinatum et inutile. Et hec est etiam causa (ut puto) guare non innovabitur in die judicii, nec premiabitur ulterius quam premiatum est modo : quia status ille non crescit nec emendatur, nisi forte in premio accidentali, non substantial,

Ad aliud dicendum, quod dextrum et sinistrum (ut voluerunt Philosophi) accipiuntur secundum differentias situs non simpliciter, sed secundum quod per motum ordinatur ad consequendum ad id quod intendit ex influentia splendoris intelligentia. Et hoc patet ex hoc, quia aliter illa pars quae est dextra, quandoque esset in Occidente. Et iterum ex hoc, quod dextrum planetarum et circuli signorum estin sinistro orbis primi, ut vult Philosophus in secundo de Celo et Mundo, si quis subtiliter inspiciat ibi. Hoc iterum patet ex hoc, quod dextrum in coelo quolibet est duplex, et similiter sinistrum, ut dicit Ptolemzus in Quadripartito suo. Adspectus enim dexter est ab Oriente in medium. cceli, et sinister est amedio celi in signo descendente quod est Occidens: et iterum dexter est ab Occidente in angulum mediae terre, et iterum sinister ab angulo medie terre in angulum signi ascendentis quod est Oriens. Hoc iterum patet ex hoc, quod i in orbe eccentrico et epiciclo diversa dextra sunt et diversa sinistra. Et iterum ex hoc, quod orbis lune habet aliud dextrum secundum centrum epicicli, et aliud secundum punctum elevationis augis in deferente, et tertium adhuc secundum punctum capitis et cauda draconis quem facit circulus suus ex intersectione equantis. Et quia haec quidam ignorant, ideo mirabilia dicunt de dextro et sinistro ceeli. Unde dextrum et sinistrum non causantur in ceelo ex celo empyreo, sed potius ex dispositione Dei ut nos credimus, aut ex ordine Dei et influentia intelligentia, sicut omnes dicunt Philosophi.

Ad id quod ulterius queritur, Utrum illuminetur a sole, vel stellis, dico quod nescio : sed hoc afherio ex Apocalypsi, quod non eget illuminatione : et si illuminatur, hoc est ad bene esse congruentie. Et hoc habet testimonium a sancto Basilio super illud : -Vox Domini intercidentis flammam ignis'. Dicit enim Basilius, quod intercisio flamme ignis est ut detur lux ignis sursum electis, et ardor deorsum reprobis. Congruum enim est ut lux totius habitaculi confluat ad bonum glorie habitatoris, et horror opacitatis totius orbis in locum damnatorum, ut sic verificetur illud Sapientie, v, 21: Pugnabit cum illo orbis terra~ rum contra insensatos.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5