Text List

Articulus 7

Articulus 7

Quid sit coelum Trinitatis ?

ARTICULUS VII. Quid sit coelum Trinitatis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Hic quaeri solet, Si in celo empyrea, etc."

Et queruntur hic duo de celo Trinitatis, scilicet, quid sit, et quid sit in eo?

Videtur autem, quod coelum Trinitatis sit corpus.

1. Quecumque vere in una divisione unius communis ponuntur, sunt unius generis : coelum autem Trinitatis cum aliis coelis in eadem divisione ponitur a Sanctis : ergo est ejusdem nature cujus alii coeli : sed alii cceli sunt corpus : ergo

coelum Trinitatis est corpus, ut videtur.

2. Item, Omne cui conveniunt differentie situs, est corpus : celo Trinitatis conveniunt differentie situs: ergo est corpus. Prima patet per se. Szcunpa probatur per dictum Luciferi, quia dicit : In coelum conscendam : ergo erat supra coelum empyreum : supra autem esse dicit situm.

SED CONTRA : 1. Dicit Anselmus quod Deus est majus quam cogitari possit: ergo non ponitur aliquid ambiens ipsum : coelum corporeum.

2. Item, Damascenus dicit, quod ideo infinitus est, quia nec loco, nec tempore, nec intellectu cireumscribitur : ergo non est corpus.

Sotvutio. Dicendum, quod ccoelum Trinitatis non est corpus :sed est idem quod celsitudo Dei, ut dicit Magister in Littera. Nota tamen, quod coelum dicit tria de ratione sua, scilicet, celsitudinem nature et loci et dignitatis, et continentiam eo quod omnia ambiat, et locum dicit summe quietis et delectationis. Dicetur igitur Deus coelum Trinitatis secundum quod ipse celsitudine potentie active nobilissime ambit et continet se perfecte, et omnia alia, et summe quiescit in se et delectatur.

_ AD PrimuM-ergo dicendum, quod commune in quo accipitur commune ccelorum, est commune proportionis et analogie a talibus proprietatibus quales dict sunt, dictum potius quam a dividentibus naturam cceli noni : et ideo non procedit objectio.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod in corporalibus est situs, hoc est in spiritualibus ordo : etideo ordinem dignitatis potius quam situm ascendendi verbo significavit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7