Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quid sit in celo Trinitatis ?

ARTICULUS VIII. Quid sit in celo Trinitatis ?

Secundo queritur, Quid sit in coelo Trinitatis ?

Videtur autem quod Deus non sit in eo: quia

1. Dicit Philosophus quod nihil est in seipso : ergo cum coelum Trinitatis sit idem quod Deus, videtur Deus non esse in ceelo Trinitatis. .

2. Item, Philosophus dicit in libro de Celo et Mundo, quod extra coelum neque est locus, neque tempus, sed vita beata : ergo videtur cum Deus sit vita beata, quod potius debeat dici extra coelum quam in ceo.

3. Item, Christus secundum hominem videtur esse in ccelo Trinitatis : quia ita dicit, Psal. xvis, 7: A summo celo egressio eyus : et occursus ejus usque ad summum ejyus. Constat autem, quod egressio non per depositionem deitatis, sed per assumptionem humanitatis fuit de celo Trinitatis: ergo recursus fuit ad idem, et ita secundum hominem est in celo Trinitatis.

4, Item, Hoc dicit Stephanus, Act. vn, 56: "Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei". Psal. cx, 1: Sede a dextris meis.

5. Item, Videtur quod Beata Virgo sit in celo Trinitatis. Habitum enim est supra, quod coelum empyreum statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum : et hoc non intelligitur de repletione loci, sicut frumentum replet saccum, sed potius de ordinum distinctione in beatitused de Beata Virgine legitur in epistola Hieronymi de Assumptione Virginis; quod "est exaltata super choros Angelorum ad ceelestia regna" Cum igitur chori Angelorum omnem altitudinem cceli empyrei repleant, videtur quod ipsa sit exaltata ultra coelum empyreum, et ultra id nihil est nisi coelum Trinitatis : ergo videtur, quod ipsa exaltata sit in illud.

Sorutio. Dicimus, quod in celo Tri nitatis nihil est nisi Deus Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : quia esse in ceelo Trinitatis est esse in aequalitate eminentiae Dei.

Ap primum dicendum, quod nihil in uno modo significandi retentum est in seipso. Sed licet Deus et coelum Trinitatis sint idem, tamen differunt secundum modum significandi, et ille modus diversus significandi sufficit ad transitionem quam notat prepositio.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicitur de cceelo corporeo, non spirituali, quod est coelum Trinitatis : et vult dicere Philosophus, quod vita beata nec includitur, nec excluditur loco, sicut in primo libro Sententiarum dictum est! : nec dicitur extra coelum esse sicut in loco, sed potius in objecto quod ceelo non includitur.

Ad aliud dicendum, quod persona Christi hominis in ccelo Trinitatis est, sed non natura humana, sed potius in potioribus bonis, et hujus dispositio major et non sufficientior. Et quid sit dextera Patris, est notatum infra ?.

Ap 1 quod objicitur de Beata Virgine, dicendum quod non est in loco exaltata ultra distinctiones Angelorum, sed dignitate, et ordine. Et hoc sic patet, quia in ceelo Trinitatis est beatificans tantum, et hoc non includitur in ccelo empyreo, sed Trinitatis : et est beatificatum tantum, et hoc includitur in ordine distinctionis Angelorum : et. est beatificatum operans ad redemptionem aliorum beatificandorum per reparationem, et hoc est ubi natura humana unita, cui subjungitur Beata Virgo, ideo quia de ipsa illa natura accepta est : et ille due nature effundunt lucem super omnes alios beatos. Et de Christo constat per illud Apocal. xx1, 23 : Lucerna ejus est Agnus. De Beata Virgine intelligitur per illud Apocal. xm, 1 : Et signum magnum apparutt in celo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus. corona stellarum duodecim. Mulier hec benedicta Virgo et mater est : amicta sole, id est, dignitate et fulgore Filii sui qui sol dicitur : luna sub pedibus ejus, id est, militans Ecclesia menstruis defectibus adhuc subjecta, provoluta ante pedes ejus ad indulgentiam postulandam : corona duodecim stellarum est universitas omnium beatorum, quod probatur : corona circulus est, et signat circulum signorum : et ad circulum signorum reducitur omnis stella quae est in ccelo per duodecim imagines quae signa vocantur : et ideo per duodecim stellas omnes beati significantur, qui sunt in capite ejus sicut corona : quia lumen ab ipsa recipiunt, et in eam omnes Sancti refundunt hoc quod habent dignitatis et gratie sub Jesu Filio ejus, et sub Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8