Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Ecce ostensum est ubi Angeli fuerunt mox ut creati sunt." Hic incipit Magister agere de intrinsecis pertinentibus ad primum statum creationis Angelorum.

Dividitur autem in tres partes, secundum tres questiones quas hic tangit Magister. Prima est de naturalibus Angelorum. Secunda de habitibus gratiae vel malitie, querendo, Si in gratia, vel malitia vel in neutro creati sunt vel non ? Et hee incipit in quarta distinctione, ibi A, "Post haec videndum est, Utrum, etc."

Prima harum continet tres particulas : in quarum prima agit de his quae naturaliter atfribuuntur creature angelice. In secunda agit de differentia Angelorum in participando illa attributa, ibi, B, "Hic considerandum est, etc." In tertia ponit convenientiam eorum secundum aequalitatem in aliis, ibi, C, "Et sicut in praedictis, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus