Articulus 1
Articulus 1
An Angelus sit, et habeat ordinem in universo ?
Secunda, Quid sit secundum naturam ? Tertia, Utrum Angelus sit idem quod Philosophi posuerunt intelligentiam ?
Ap primum autem objicitur sic : 1. Dicit Aristoteles in VIII Physicorum, quod si duorum compositorum alterum invenitur per se, necesse est et reliquum inveniri : et licet ipse Philosophus de compositione motoris et mobilis hoc intendat, tamen Commentator dicit, quod hoc est etiam verum in mixtis, ut patet in hydromelle: quoniam si aqua invenitur per se quandoque, est necesse etiam mel per se aliquando inveniri : sed in inferioribus invenimus substantiam corpoream per se, et substantiam compositam ex corporea et incorporea rationali: ergo necesse est etiam substantiam incorpoream rationalem per se inveniri: hance autem vocamus Angelum : ergo Angeli sunt.
2. Item, Omne quod movetur, movetur ab aliquo : coelum movetur : ergo ab aliquo motore movetur. Cum autem coelum secundum naturam sit incorruptibile, necesse est ipsum moveri a substantia incorruptibili separata, et hance vocant quidam Angelum.
Sed quia ille rationes aliquorum sunt et omnino nihil valent, sicut postea patebit, ideo Catholicis principiis utendo, aliter objiciatur sic :
1. Sapientia ordinans exitum creaturarum in esse, in omnibus complet gra- dum entium : cum igitur aliquid sit super rationale perfectioris potentia citra Deum et creature communicabile, illud complebit sapientia ordinans et est intellectualis natura perfectior rationali, ut supra patuit in questione de differentia anime et Angeli: ergo sapientia illam faciet : illa autem vocatur Angelus a sacris Expositoribus : ergo Angelus est.
2, Hem, Aristoteles in VIIT de Animalibus circa principium dicit, quod natura in omnibus complet gradus : non enim de marino natali statim transfert se ad faciendum gressibile, nisi per media omnia: facit enim quoddam quod habitat in mari, et quaerit cibum in terra: et quoddam quod habitat in terra, et quaerit cibum in aqua, et sic de aliis : sed multo ingeniosior est Sapientia : ergo videtur quod compleat omnes gradus : ergo post spiritum increatum, nec loco circumscriptum, nec loco diffinitum, quem vocamus Deum, non statim facit corpus : sed ordine nature facit spiritum creatum, loco non circumscriptum, sed diffinitum : et hunc vocamus Angelum : ergo Angeli sunt.
3. Item, In creaturis invenitur unum prope nihil quod est materia prima omni forma deficiens, ut dicit Augustinus : ergo necesse est, quod aliquid inveniatur prope Deum : hoc autem non potest esse corpus, nec compositum ex corpore et spiritu : ergo est spiritus simplex : et hoc vocamus Angelum : ergo Angelus est.
4. Item, Bonum est communicativum sui: esse igitur communicat omnibus modis quibus potest communicari. Videmus autem quod communicatur per intentionem nature, et communicatur per intentionem cognitionis in symbolis et figuris, ut hominibus sensum et intellectum rationalem habentibus : ergo necesse est quod sit aliquid cui communicetur illud, scilicet, per intellectum intuitivum aperte, aut non esset ordo sapientie completus creantis.
Si autem dicas, quod nobis non communicatur veritas et bonitas prima in symbolis nisi ex peccato, et non ex natura, illud falsum est plane : quia antequam peccasset Adam, telit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ué operaretur et cusiodiret illum . Dicit Augustinus, quod in operibus nature legere Deum debuit. Preterea sensum aliter nobis inutiliter dedisset.
SED CONTRA : Nihil est in universo quod non habeat ordinem ad aliud : sicut patet, quod superiora sunt moventia, et inferiora miscibilia motu illorum, et generata sunt mota et mixta : ergo si Angeli sunt, necesse est quod habeant ordinem: quia sunt multo plures Angeli quam motus, et mobilia, et stelle ceeli.
Si dicas, quod ordinantur ad ministerium electorum. Contra : Si non esset peccatum, non indigeremus ministerio eorum : ergo hoc non fuit ratio creationis eorum.
Si dicas, quod ordinantur ad assistendum Deo, hoc non videtur, quia Deus non indiget assistentia eorum : ergo videtur, quod Angeli non habeant ordinem in universo : et quidquid non habet ordinem in universo, non est : ergo An-~ geli videntur non esse: et ideo forte
Soxutio. Si per auctoritates Canonis et Bibliae liceat probari in ista disputatione, multipliciter ex Novo et Veteri Testamento ad hoc abundat Scriptura. Sed nos contra quosdam modernos Philosophos erronee sentientes de Angelis hanc assumpsimus disputationem.
Bene igitur concedo, quod prima duc argumenta derisoria sunt in hac materia : quia dictum Philosophi intelligitur de compositis ex motore distincto, et mobili distincto : quorum unum non habet esse in alio, sicut forma in materia, sicu est coelum movens motum, vel aliquid aliud, et terra mota non movemns : ergo erit etiam movens immotum. Dictum autem Commentatoris intelligitur de miscibilibus per substantiam : quando divisa sunt, et divisa possent esse. Si enim generaliter sumatur propositio, probatur necessario quod anima asinj separatur immortalis : quia invenitur corpus per se, et compositum ex corpore et anima asini: ergo est anima asino, quod heresis est : unde non tenet in his que componuntur sicut forma et materia, et quorum separatio ab invicem tollit rationem conjuncti : quia corpus ab anima separatum non habet rationem conjuncti corporis.
On this page