Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quid sit Angelus per definitionem ?

ARTICULUS II. Quid sit Angelus per definitionem ?

Secundo queritur, Quid sit Angelus ?

Et dicit Joannes Damascenus diffinitionem istam : "Angelus est substantia intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, incorporea, Deo ministrans, secundum gratiam non natura immortalitatem suscipiens."

Videtur autem haec diffinitio habere calumniam in decimo prime Philosophie : quia

1. Corporalium et incorporalium non est idem genus : ergo multo minus corruptibilium: et incorruptibilium : si igitur corporalia sunt in genere substantia, incorporalia non sunt in illo.

2. Item, Quecumque sunt in genere aliquo, ipsorum est participatio per unum modum principiorum illius generis : ergo si Angelus est in genere substantic incorporee, sic eodem modo participabunt : et hoc falsum est : quia si dicunt quidam, quod Angeli sunt ex materia, tamen alterius modi dicunt esse materiam illam, et materiam corporalium.

Si dicas, quod substantia per prius et posterius dicitur de illis. Contra : Genus de his quae sunt in genere non dicitur per prius et posterius, sed principium de principiatis per prius et posterius potest dici : si ergo substantia per prius et posterius dicitur de corporea, et Angelo, Angelus non est in substantia sicut in genere. Sep contra est, quod Porphyrius primam divisionem ponit substantice per corpoream, et incorpoream : ergo cum differentia adjuncta generi facit speciem, videtur quod incorporea substantia sit in genere substantie..

Ivem objicitur de secunda particula, scilicet, intellectualis :

4. Est enim spiritualis vel incorporea magis differentia tangens naturam, et intellectualis tangens magis potentiam : ergo per incorporeum vel spirituale deberet diffiniri potius quem per intellectuale.

2. Item, Quare non ponit, rationalis, cum hoc sit magis commune, et differentie communiores debent praecipue poni circa principium diffinitionis ?

Uxrertus objicitur de hoc quod dicit, Semper mobilis.

Hoc enim nullo modo videtur convenire :

1. Secundum Philosophum enim id quod semper est mobile, maxime est imperfectum : ergo. si Angelus est semper mobilis, maxime erit imperfectus secundum naturam.

2. Preterea, Aut intelligitur de motu secundum locum, aut secundum volun~ tatem, aut secundum naturam. Quod non secundum locum, hoc patet : quia non semper movetur secundum locum. Preterea, quidam eorum numquam mittuntur :igitur numquam moventur : et tamen sunt Angeli. Si secundum voluntatem, hoc iterum non videtur, quia non nisi quidam secundum voluntatem moti sunt, et alii postea in suo volito confir— mati : ergo non semper sunt mobiles. Si tertio modo, hoc absolute falsum est : quia tune oporteret, quod alterarentur et generarentur secundum substantiam, quod absurdum est, ideo semper non sunt mobiles.

Utterivs quaeritur de hoc quod dicit, Arbitrio libera.

1. Cum enim ei accidunt alia, discretio personalis, et simplicitas essentia, quare non posuit illa sicut istud ?

2. Item, Quod non exque participatur ab habentibus naturam communem, non debet poni in diffinitione illius nature, quia aliter equivocatio fieret : sed arbitrio esse liberos non aequaliter participa~ tur ab Angelis : ergo non debet poni in diffinitione Angeli. Prima patet per se. Secunpa statim in hac distinctione scribetur in Liéiera.

Ossicrrur etiam de ioe quod dicit, Incorporea.

1. Thidem enim dicit Damascenus, quod respectu Dei corporei sunt tantum, respectu autem nostri sunt incorporei : ergo si respective convenit eis esse corporeurn et incorporeum, utrumlibet est eis accidentale, non diffiniens Angelum substantialiter.

2. Item, Quod in se est substantia, nulli potest comparari respectu cujus substantia non sit. Si ergo Angeli in se essent incorporei, respectu nullius possunt esse corporei : sed sunt incorporei.

De sEQuENTE etiam quod dicit, Deo ministrans, objicitur : quia cum demones sint Angeli, non convenit eis Deo ministrare : ergo diffinitio non est convertibilis.

Ivem, De ultima quod dicit, Secundum gratiam nonnatura immortalitatem susciptens.

Hoc enim videtur falsum : quia 1. Naturaliter non est mortale nisi quod compositum est ex contrariis, ut dicit Philosophus, et hoc propter mutuam actionem et passionem contrariorum, et etiam propter motum eorum ad contraria, quia leve in corpore mixto nititur sursum, grave autem deorsum, et ita distabunt quandoque, et fiet corruptio : sed non sic est in Angelo : ergo non est mortalis secundum naturam.

2. Item, Etiam Philosophus videtur velle in primo Celi et Mundi, quod colum sit immortale, quod tamen est corpus : ergo multo magis Angeli per naturam erunt immortales.

3. Item, Non est conveniens dicere dxmones habere gratiam: et tamensunt immortales : ergo immortalitas non |convenit per gratiam, sed per naturam, ut videtur.

4. [tem, Non moritur vel corrumpitur aliquid nisi aliquo fortiori se agente in ipsum : nihil autem citra Deum est fortius Angelo : ergo nihil corrumpet eum : ergo per naturam est immortalis, ut videtur.

Souutio. Prenotandum est, quod ista descriptio Angeli convenit tam bono quam malo, et infra, in secunda questione de Angelis, ponemus unam quae convenit bonis Angelis tantum, et in sequenti tractatu de motu, ponemus aliam qu convenit malis Angelis tantum.

Ista ergo diffinitio quae convenit bonis et malis, habet substantia pro genere, et adjungit sex differentias ab aliis quae sunt in eodem genere. Quod ergo dicit, Intellectualis, distinguit meo judicio ab aliis substantiis animatis, ut vegetabili, et sensibili. Quod vero dicit, Semper mobilis, distinguit a substantia prima quae sola per naturam immobilis est. Quod autem dicit, Arbitrio libera, distinguit ab his quae non habent liberum arbitrium ut animalia. Quod autem dicit, Incorporea, distinguit a corporibus, ut clo, et elementis. Quod autem dicit, Deo ministrans, distinguit ab homine qui ministrat sibi propter indigentiam, cui non subjacet Angelus : et hoc quoad actum. Sed quod dicit, Seceundum gratiam, distinguit Angelum ab his quae subjacent corruptioni, quia per gratiam et beneficium creationis beneficium immortalitatis receperunt. Quidam tamen dicunt, quod Deo ministrans non ponitur ibi nisi occasione bonorum Angelorum : et hoc non puto esse verum : sed secundum naturam Angeli omnis actus ejus ordinatur ad ministerium Dei. Et non est sic in operibus hominum.

Ap primum ergo dicendum, quod Philosophus non loquitur ibi de genere predicabili secundum aliquam communem rationem : sed de genere quod est primum subjectum sive materia : quia aliter falsum esset.

Ad aliud dicendum, quod non oportet ad hoc quod aliqua sint in genere uno, quod sint ex eisdem principiis illius generis : sed quod sit in eis proportio ad unam rationem principiorum : et hoc bene salvatur in Angelis; quia in ipsis est accipere potentiam activam, et passivam : licet non sit accipere materiam, et formam, ut postea patebit. Dicit enim Aristoteles : "In omni natura est accipere aliquid per modum potentiae, et aliquid per modum actus :" Angelus enim aliquo modo est ens potentiale per intellectum possibilem, et est ens actu per agentem.

Ad aliud dicendum, quod intellectuale a pluribus separat quam incorporeum, quia separat ab anima rationali séecun-- dum quod stricte accipitur : incorporeum autem non separat ab ipsa, sed a corporea substantia cum qua communicat anima rationalis.

Ad aliud dicendum, quod rationale, ut dicit Augustinus et Isaac, non est propria differentia Angeli, sed potius hominis et anime rationalis.

Ad aliud dicendum, quod semper mobilis dicitur electione vel voluntate : et additur, semper, ut intelligatur quod hoc conveniat de se in omni suo statu, etsi ipsa non moveatur per gratiam : et sic cessat objectio.

Ad id quod objicitur de hoc quod dicit, Libera arbitrio, dicendum quod duo inter attributa referuntur ad substantiam secundum naturam, scilicet, subtilitas essentie, et discretio personalis : et ideo loco differentiarum accipi non possunt : quia differentie sumuntur ex parte actus, vel forme : sed perspicacitas intelligentiae ponitur in prima differentia, et Jibera arbitrio ponitur hic.

Ad aliud dicendum, quod quoad habitum potentiae quae est liberum arbitrium, non est per prius et posterius : sed potius per ordinantia ad actum : et hoc infra magis discutietur. Unde hic dicere sufficit, quod uno modo recipit magis et minus, et alio modo non.

Av w quod objicitur de alia differentia, dicendum quod Angelus absolute est incorporea substantia : et quod dicitur a Damasceno et Gregorio esse corpus, non dicitur propter naturam corporis, sed propter proprietatem corporis, quae est contineri loco et diffiniri : et ideo ille duz objetiones sunt sophistice.

Ad id quod objicitur de ultima, dicendum quod meo judicio vocat ibi gratiam donum datum cum natura. Omnis enim natura creata in quantum est educta de nihilo. tenderet in non esse, si manus omnipotentis Dei non contineret : et hane manum nihil intelligo nisi voluntatem, naturam separatam a contrariis perma~ nere in esse : in hoc enim quod a con~ trarietate removit, voluit permanere incorruptibilem et hoc videtur. velle Plato in Timzo, qui dicit quod natura quidem dissolubiles, voluntate autem Creatoris permanentes : licet hoc melius de planetis intelligatur, quos Plato igneos, et ideo per naturam corruptibi~ les putabat.

Et per hoc patetsolutio ad tria prima: ,,. quia Philosophus loquitur de alio modo | mortalitatis et immortalitatis.

Ad ultimum dicendum, quod non est agens fortius nisi Deus, et ille non destruit id quod fecit : sed Damascenus vocat naturam defectum qui est in quolibet creato ex hoc quod exivit in esse postquam nihil fuit de ipso.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2