Articulus 3
Articulus 3
An Theologi vocant Angelos illas substantias separatas quas Philosophi vocant intelligentias ?
ARTICULUS III. An Theologi vocant Angelos illas substantias separatas quas Philosophi vocant intelligentias ?
Tertio queritur, Utrum nos vocemus Angelos substantias illas separatas quas Philosophi intelligentias vocant, ut quidam contentiose defendere presumunt?
Videtur, quod sic : quia ; 1. Ita dicit Avicenna, quod intelligenties sunt quas populus et loquentes in lege Angelos vocant. 2. Item, Hoc idem dicit Algazel ante finem Metaphysice sue. 3. Item, Rabbi Moyses dicit hoc in secunda collectione Ducis neutrorum : ergo videtur, quod ipsi hoc intelligunt.
4, Item, Philosophi intelligentias ponunt substantias separatas, et nos dicimus Angelos substantias spirituales separatas : ergo idem intendimus dicere per
3. Item, Substantia intellectualis non habet aliquid ante se in ordine universi secundum Philosophos nisi causam primam : idem autem dicimus nos de Angelis : ergo videtur, quod idem nos intendimus per Angelos quod illi per intelligentias.
SED CONTRA: 1. Nullus umquam Philosophorum posuit intelligentias moveri localiter, quin potius scribunt esse immobiles :nos Angelum dicimus nuntium, eo quod frequenter mittatur localiter motus: ergo non idem intelligimus.
2. Item, Omnis Philosophus ponens intelligentias, dicit illas movere ccelos, sicut desideratum movet desiderantem : nos autem hoc non dicimus de Angelis : ergo, etc.
3. Item, Omnes Philosophi concordant in hoc quod uno trium modorum est numerus intelligentiarum, scilicet aut secundum numerum spherarum mobilium, aut secundum numerum motuum, aut secundum numerum stellarum quae sunt in mobilibus: nos autem omnia hec de Angelis absurda reputamus : ergo, etc.
4. Item, Omnis Philosophus ponens intelligentias, dicit unam esse causam alterius ordine nature, non temporis : nos autem nihil horum dicimus de Angelis : ergo, etc.
Potest autem esse, quod aliquis dicat, quod ego non intelligam Philosophos loquentes de intelligentiis. Sed ad hoc respondeo, quod verum est me parum intelligere : sed non est incertum mihi quin iste sit intellectus Philosophorum loquentium de intelligentiis, et quod certum est mihi, quod loquens Angelos esse intelligentias, et moveri localiter, vel etiam immediate movere ccelos, et non tantum sicut desideratum movet desiderantem, quod ille numquam scivit nec intelligentie naturam, nec Philosophos loquentes de intelligentiis intellexit : ipsi enim ponunt unam intelligentiam solam que sit ens necesse, et ex splendore illius et possibili quod numquam deest ei, ut dicunt, educit intelligentiam primi ordinis, et ex illa secundum orbem et cum anima orbis intelligentiam secundi ordinis, et ex illa orbem tertium et intelligentiam tertii ordinis, etita usque ad intelligentiam decimi ordinis, quae est movens ut desideratum spheram activorum et passivorum, quae educitur a distinctione locorum sub orbe lune, cujus intelligentie dicunt esse splendorem omnem formam materiae generabilium et corruptibilium, et formam intellectus possibilis: et haec omnia reputamus erronea quando de Angelis dicuntur.
Et ideo consentio in hanc partem, quod Angelus non sit idem quod Philosophi intelligentiam esse dixerunt, nec etiam dico esse intelligentias, ut infra in questione de operibus quarte diei, et de ceelis habetur : quia mihi videtur, quod Catholice hoc poni non potest.
Ap prima tria dicendum, quod illi Philosophi loquuntur secundum suas inten- - tiones: nos autem ita non ponimus esse Angelos.
Ad aliud dicendum, quod alia separatione separamus Angelos quam illi intelligentias : ipsi enim ponebant, quod non essent conjuncte materie, nec haberent formas materiales, sed universales simplices quae sunt rationes motus ceeli : sed determinabant intelligentiam ad motorem determinantem qui recipit speciem a splendore intelligentia, et movet ccoelum suum ad consecutionem illius speciei mobilis ut producatur in esse : sed hoc nos reputamus stultitiam qui dicimus, quod Deus secundum suam voluntatem causat et disponit mundum, et Angelos omnes separamus a materia, et a determinatione ad motorem et ad motum corporis alicujus : sed intendunt in Deum tantum per contemplationem, et in nos per ministerium.
Ad aliud dicendum, quod ordo uni- versi secundum Philosophos omnino est alius quam secundum nos. Quia ipsi ponunt ordinem ex uno quod ab eo quod est necesse et unum, non possil nisi unum quod est possibile et necesse: possibile quidem in se, et necesse a primo : et ex illo quod est duo, educuntur duo, scilicet colum suum, et intelligentia alia, ut supra diximus, et coelum per motum, et quo pars accedit alicui et recedit ab aliquo est principium diversitatis : et ex parte intelligentie etiam educuntur aliz intelligentie. Nos autem ponimus ordi_ hem ita quod corporale et spirituale simul sint ex uno agente pro libertate sue voluntatis, et non per naturam et necessitatem, ut illi ponunt : et dicimus Angelum esse primum post Deum non ordine cause, sed ordine status et dignitatis.
On this page