Articulus 4
Articulus 4
An Angelus sit simplex substantia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, "Et quatuor quidem Angelis videntur esse attributa, etc."
Et queruntur quinque : quorum quatuor sunt de istis per ordinem quae enumerat, quintum autem de omnibus in communi.
Videtur autem, quod non: 1. Dicit enim Philosophus : Omne quod est unum numero, est unum per materiam : sed Angelus est unum numero : ergo est unum per materiam, ut videtur : nihil autem habet materiam nisi habeat formam: ergo Angelus est compositus ex materia et forma.
2. Item, Boetius in principio libri de Trinitate. "Hoc vere unum est quod nulli innititur, in quo nullus numerus:" et intendit hoc de Deo solo: ergo omne quod est hoc aliquid, in natura dicitur habere numerum: et ita est composiium.
3. Item, Boetius, ibidem: "Simplex forma subjectum esse non potest :" ergo si Angelus simplex forma est, subjectum fieri non potest : sed est subjectum gra. tie, et scientie, et multorum aliorum : ergo non est simplex forma : et constat quod non est simplex materia : ergo ipse est compositus.
4, Item, Boetius, in principio libri de Hebdomadibus, dicens: "Quid est habere aliquid praeter id quod ipsum est : esse vero nihil habet admixtum :" ergo Angelus non est simplex esse, cum ipse possit habere aliquid praeter id quod ipse est : quia ipse non est quidquid habet : ergo esse in eo aliud est et quod est: ergo est compositus.
5. Item, Boetius, ibidem: "Quidquid est hoc aliquid, aliud habet quo est, et aliud quo aliquid est:" constat autem quod Angelus hoc aliquid est : ergo aliud habet quo est, et aliud quo hoc aliquid est : ergo est compositus.
6. Item, Philosophus, in principio libri Ide Anima vult, quod materia non sit hoc aliquid, nec etiam formam, sed compositum : cum igitur Angelus sit hoc aliquid, videtur quod Angelus sit compositus.
7. Item, In omni eo in quo est accipere universale secundum naturam, et particulare, in ipso est compositio : dicit enim Philosophus, cum dico, coelum, dico formam: cum dico, hoc coelum, dico materiam : cum igitur secundum naturam sic dicatur Angelus, et hic Angelus, videtur in ipso supponi compositio.
8. Item, Avicenna dicit, quod omnis forma est de se communis : ergo si indwviduatur, hoc non est nisi super aliquid quod est fundamentum esse in quo fundatur: constat autem, quod natura Angeli in hoc Angelo est individuata : ergo est fundamentum supra quod coarctatur: ergo habet matcriam et formam.
9. Ad hoc quidam voluerunt dicere, quod est compositio ex natura forme universalis et particularis, sicut dicit Philosophus de colo, Cum dico, hoc calum, dico materiam : cum dico, coelum, dico formam et hanc vocant compositionem logicam. Et est compositio ex guod est et guo est, et hance vocant metaphysicam. Et his duabus. compositionibus dicunt compositum esse Angelum. Est autem compositio tertia quae est exformaet materia, quae est physica compositio : et hance dicunt Angelo non convenire.
Et mihi videtur mirum si isti quod dicunt, intelligunt : omnis enim compositio essentialis non subjecti et accidentis est ex forma aliqua essentiali : illa autem non potest esse nisi forma totius, vel partis totius: sicut homo, et hic homo habet compositionem : est enim universalis forma consequens totum compositum, ut dicit Philosophus quidam : et ideo etiam potest predicari de hoc cujus est forma: si autem non est talis, tunc necessario est forma partis : sic forma est forma nature, et illa est altera pars compositi, et non predicatur de composito : quoniam, sicut dicit Avicenna, forma non habet quod predicari potest in quantum est forma, sed potius in quantum est totius forma idem quodammodo cum eo de quo predicetur : ergo videtur, quod divisio illius compositionis non sit nisi duplex: quia id quod est, est idem quod particulare: et quo est sive esse, est idem cum natura universali.
Item, Ego dico sic: Si est ibi forma totius, oportet quod illa fluat a tote, ergo presupponit compositionem in eo cujus est forma, ut videtur.
10. Item, Eorum quae sunt in genere, sunt eadem principia participandi genus illud : sed Angeli sunt in genere substantie : ergo participabunt genus per eadem Principia per quae participant ipsum alie substantie : hoc autem sunt forma et materia : ergo Angeli sunt ex materia et forma, ut videtur.
11. Item, Philosophi dicunt, quod omnes intelligentia quae sunt citra causam primam, sunt composite ex esse possibili et esse necesse: esse autem possibile, est esse materie: ergo videtur, quod sint ex materia et forma.
12. Item, In If de Anim dicit Philosophus, quodin omni natura est potentia et actus : ergo et in Angelo : potentia autem et actus sunt forma et materia : ergo Angelus est ex materia et forma.
13. Item, Quidquid convenit multis et non per se, et convenit alicui per se: necesse est quod omnibus illis conveniat gratia illius solius quod est in omnibus illis : sicut quia habere tres angulos convenit isosceli, isopleuro, scaleno,.et non per se, et triangulo rectilineo per se, oportet quod illis conveniat gratia nature trianguli quae est in illis. Sic substare convenit multis, quia omnibus substantiis : et non per se, quia dicit Boetius quod substantia simplex non potest substare.
Item, Convenit materia; et per se: quia non est reducere ad aliquid prius : ergo omnibus quibus convenit substare alicui forme, illis convenit gratia materiae quae est in illis: sed omnibus Angelis convenit hoc: ergo omnes Angeli sunt ex materia et forma, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Dicit Augustinus, quod anima est simplex substantia : ergo multo magis Angelus : ergo non est compositus,
2. Item, Magister dicit hic, quod simplicitas essentie est attributum Angeli : ergo Angelus est simplex, ut videtur.
3. Item, Punctum est simplex, et tamen habet positionem in continuo : ergo multo magis Angelus est simplex qui est indivisibilis, ita quod non habet positionem.
4. Item, Non videntur valere propositiones Boetii quibus probatur Angelus non esse simplex: quia omnis forma simplex est: et tamen possum dicere, quod est albedo, et haec albedo. Item, possum dicere, quod haec albedo est hoc aliquid, et tamen ipsa est simplex : ergo hoc aliquid non dicit compositionem : ergo rationes prius inducte non videntur valere.
Solutio. Mea opinio semper fuit quod Angelus sit compositus ex partibus essentialibus, sed non ex materia et forma: quia non dico materiam esse primum principium compositionis substantia in genere, sed substantiae mote : et ideo ubi non est potentia ad motum, non dico esse materiam nisi materia valde large et improprie sumatur : quoniam mihi videtur, quod Philosophi non loquantur de materia nisi ipsa sit sub aliqua privatione. Bene tamen dico, quod si fundamentum vocetur, quod tunc est ex materia et forma: quia Philosophus dicit in VIL prime Philosophie, quod fundamentum non est quantum, neque quale, neque aliquid aliorum predicamentorum. Sed Boetius in libro de Duabus naturis m una persona Christi non sic vocat materiam, nec etiam Philosophi natura les, vel Mathematicus hoc modo loquitur de materia.
Sunt tamen quidam dicentes,quod materia variatur tripliciter, scilicet, quod quedam determinatur forma substantiali tantum : et secundum hoc dicimus, quod materia est pars substantia, quamvis numquam sit in potentia ad substantiam cujus est pars, ut in rebus perpetuis : quidam autem est determinata forma substantiali et quantitate, et numquam est in potentia ad esse, sed est in potentia ad ubi, ut in celo: quaedam autem est determinata forma substantiali et quantitate et qualitate, ut materia generabilium et corruptibilium. Cum igitur queritur, Utrum sit una materia corruptibilium, et perpetuorum ? Dicendum quod non una : quia ita dicit Boetius et Philosophi omnes : eo quod non dicitur una ratione subjecti tantum, sed etiam ratione potentie : et potentia non est unius rationis in eis. Eodem modo cum queritur, Utrum sit una materia corpo- ralium et incorporalium creaturarum ? Dicendum, quod non una: quia licet fundamentum primum in se sit unum, tamen materia non est una: quia mate.- ria nominat potentiam quae non est unius rationis in eis quae moventur secundum locum, et quae immobilia sunt secundum locum, nisi forte diffinitive: et in hance. opinionem ego bene concordo, et praci-~ pue propter hoc : quia videtur impossibile, quod aliqua proprietas sit in diversis quae non gratia alicujus substantia communis sit in eis : proprietas autem multis et spiritualibus et corporalibus communis est substare et sustinere for~ mam : ergo necesse est ponere substantiam. communem quae sit in eis: et haec meo judicio non dicetur materia, sed fundamentum. Alia est quae est inducta supra in objiciendo, quod eorum quae sunt in ~ eodem genere, necesse est esse unam communem habitudinem ad_ principia illius generis : constat autem, quod principia indivisibilia generis, subjectum, sunt fundamentum, et esse forms substantialis. Et per hoc patet solutio ad omnia quae inducuntur: guia non concludunt de materia simpliciter, sed de fundamento hoc quod est pars substantia et fundat esse: quoniam, sicut supra diximus, materia non dicetur de eis nisi equivoce, ut patel in ratione potentiz.
Ap 1 autem quod contra objicitur, di- a cendum quod Augustinus loquitur de simplicitate individuitatis, et non simplicitate ipsius esse quod est hoc aliquid.
Ad aliud dicendum, quod Magister ac vocat simplicitatem elongationem a materia et materialitate quae facit ignobilitatem et hebetudinem, et non loquitur de simplicitate per privationem compositionis.
Ad aliud dicendum, quod punctum est , simplex privatione divisionis continui : sed Angelus illa simplicitate non dicitur simplex, quia non habet ordinem ad continuum, sed potius modo preedicto.
Ad aliud dicendum, quod si nos loquamur de hac albedine secundum esse, tunc non est haec albedo nisi per hoc quod est in hac materia. Si autem tu loquaris de hae albedine secundum quod est forma quaedam terminata consistens intra suas differentias constituentes ipsam, tune intellectus ejus est absolutus, ut dicit Avicenna: sed tunc haec albedo et albedo non dicunt universale et particulare, sed potius universale ratione differeuns, scilicet in se consideratum, et ut terminatum sub suis differentiis essentia—- libus. Unde patet quod Boetius verum dicit, si accipiatur hoc aliquid secundum esse : et ita intelligitur dictum Boetit.
Et ex hoc iterum patet, quod Angelus cum sit hoc aliquid, sine dubio compositus est ex fundamento et esse quod fundatur in ipso : et hoc ideo dico, quia non proprie ponitur potentia nisi forte ad agere : quia dicit Philosophus, In perpetuis non differt esse a posse : eo quod ipsum posse numquam fuit sine esse, et potentia dicitur squivoce in eis ad alia que sunt in potentia ad ubi vel ad formam.
On this page