Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Angelis conveniat personalis discretio, ta quod quilibet sit persona ?

ARTICULUS V. An Angelis conveniat personalis discretio, ta quod quilibet sit persona ?

Deinde quaeritur de discretione personali.

Videtur enim, quod discretio personalis sit in Angelo sicut in Deo et homine. 1. Determinatur per propositionem prius positam pro principio, quod si aliqua passio inest pluribus, necesse est quod ratione alicujus substantie communis cui ipsa passio per se convenit, insit eis : discretio personalis inest Deo, et hominibus, et Angelis : ergo necesse est quod communi modo insit eis : homini autem et Deo inest per rationem ordinis nature ab uno exeundo vel emanando : ergo hoc modo inest Angelo, ut videtur : quod falsum est, cum unus non producat alium generando, vel spirando.

2. Item, Magister Richardus de sancto Victore dicit, quod discretio personalis est, aut origine tantum, ut in Deo : aut proprietate tantum, ut in Angelis : aut preprietate simul et origine, ut in homine: et ex isto videntur sequi multa inconvenientia, quorum unum est, quod discretio personalis videtur per plura convenire homini quam Angelo : et cum discretio personalis una causarum fuerit inassumptibilitatis assignatarum in IIT hibro Sententiarum, videtur, quod homo minus fuerit assumptibilis quam Angelus, quod non est verum.

3. Aliud est : quia quecumque differunt sola proprietate, non differunt nisi per accidens, quia omnis proprietas est de genere accidentium, ut dicit Boetius : Angelorum autem discretio personalis non est nisi sola proprietate : ergo non diiferunt Angeli nisi per accidens, quod est impossibile : ergo non est discretio in eis sola proprietate.

Soxutio. Dicendum, quod ut dicit Richardus, persona est existens per se solum secundum quemdam singularem rationalis nature existentie modum, sicut in I Sententiarum, explanatum est: et ideo quia quilibet Angelus per se solum existit modo suae existentie in intellectuali natura, ideo quilibet est persona, et convenit eis discretio. personalis.

Dicendum ergo ad primum, quod personalitas per prius et posterius est in Deo, et in Angelis, et in hominibus : et hoc in - primo libro Sententiarum probatum est : et ideo sufficit convenientia proportionis qua ista communis passio referatur ad tres naturas: et dicunt, quod illud est. suppositum rationalis creature quia hoc invenitur in Deo, Angelo, et homi- ne: et ideo non oportet, quod modus discretionis sit unus, sicut videbatur probare objectio.

Ad aliud dicendum, quod Magister Richardus communiter tangit facientia et ostendentia discretionem personalem in divinis enim facit relatio originis, in humanis autem individuatio super hanc materiam, et in Angelis individuatio esse nature Angeli super hoc fundamentum. Et argumentum non valet : Pluribus enim distinguitur homo quam Angelus : ergo est magis discretus in persona : et mutatur ibi discreta quantitas in modum continue per intensionem. Nec verum est quod discretio personalis impediat assumptibilitatem : sed potius quia persona numquam est persona sicut homo, nisi prius potentia est persona, et postea fit actu persona : et ideo antequam fiat actu,cum propriam adhuc non habeat singularitatem, potest assumi in singularitatem alterius : et hoc non est in

Angelo cujus singularitas numqam fuit in potentia.

AD ULTIMUM dicandam, quod revera proprietates ostendunt singularitatem persone et non faciunt : sed facit eam fundamentum esse particulans, et individuans ipsum esse per se super se: sed quia in Angelis est hoc elongatum a cognitione, ideo cognoscimus ipsum proprietatibus : sicut etiam in logicis materia dividens et contrahens formam, facit individuum : sed tamen cognoscitur per collationem individuantium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5