Text List

Articulus 6

Articulus 6

An conveniat Angelis ratio naturaliter insita propter quam insunt memoria, intelligentia, voluntas ?

ARTICULUS VI. An conveniat Angelis ratio naturaliter insita propter quam insunt memoria, intelligentia, voluntas ?

Tertio, Queritur de ratione naturaliter insita, propter quam insunt memoria, intelligentia, voluntas.

1. Aut enim sumitur hic ratio pro ra- tione cognitiva, aut pro ratione practica_ que dividitur contra irascibilem et concupiscibilem. Si primo modo, tunc vide- tur quod non propter ipsam insit voluntas : quia voluntas non inest secundum rationem speculativam. Si secundo mo-_ do, tune videtur, quod etiam contineat in se liberum arbitrium : ergo non erunt nisi tria attributa : quia liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis ; rationis, inquam, practice, non specula~ tive sive theorice.

2. Preterea, Queritur, qualiter memoria insit Angelis, cum secundum Philosophum memoria per se sit primi sensiti-. vi? Angelus autem non habet partem ae est sensibilis anima.

3. Item, Memoria est cum differentia. temporis determinata : sed intellectus purus abstrahit ab omni tempore : cum ergo intellectus Angeli sit purus, non videtur quod Angelis conveniat memoria.

4, Item, Cum intellectus in nobis dividatur in intellectum quo est omnia fieri qui dicilur posstbilis, et intellectum qui est omnia facere, qui dicitur agens, et intellectum formalem qui est speculativus, vel adeptus : numaquid intellectus sub istis differentiis est in Angelis? Videtur quod non : quia suus intellectus numquam fuit in potentia, sed semper perfectus : possibilis autem est qui est in potentia ad actum : ergo Angelus non habet possibilem intellectum. Si autem hoc dicas, tunc sequitur quod etiam non habet agentem : quia agens est qui perficit possibilem, abstrahendo formas et ponendo in ipso : cum igitur forma a principio creationis sit posita in ipso, videtur quod numquam indiget agente : cum igitur nihil superfluum sit in Ange-. lo, videtur quod nec habeat agentem, nec possibilem.

5. Preterea, Quae est differentia inter intellectum et intelligentiam ?

6. Item, Ostenditur etiam de voluntate, quia illa est pars liberi arbitrii sicut ap paret ex diffinitione ejus : ergo videtur quod superfluat liberum arbitrium.

7. Preterea, Videtur quod ratione horum trium Angelus sit ad imaginem, sicut homo. Sep conrra : De solo homine in creatione dictum est : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram '.

Soxzutio. Dicendum ad primum, quod ratio non sumitur pro potentia spirituali : sed potius pro parte spiritus superiori, quae nata est ferri in Deum per habitum veriet boni impressum sibi naturaliter de Deo : sicut etiam dictum est in questione de imagine hominis in primo libro Sententiarum. Et ideo nihil est quod queritur, Utrum sumatur ibi pro cognitiva, sive practica? Hoc autem modo sumitur ratio in Glossa super Psalmum iv, 71: Signatum est super nos lumen vultus tut, Domine : ibi enim dicit Glossa, quod triplex est imago, creationis, recreationis, et similitudinis : et hoc explanatum est in primo libro Sententiarum : et imago creationis, ut dicit Glossa, est ratio, et sumitur ratio pro parte mentis puriore, quae continet memoriam, intelligentiam, et voluntatem.

Ad id quod objicitur de memoria, dicendum quod memoria sumitur hic prout accipitur ab Augustino, quae non est tantum preteritorum, sed etiam presentium, et futurorum, hoc est, quae abstrahit ab omni differentia temporis : et non dicit nisi thesaurum notitie habituum naturalium ad ea quae naturaliter sunt cognita, et naturaliter dilecta : sicut verum et bonum quod Deus est, et verum et bonum quod ipsa mens est. Unde istius memoriae actus non est reflecti in id quod prius novit vel vidit : sed potius suus actus est nosse : et hoc nosse, ut dicit Augustinus, non est aliud quam notitiam rei apud se tenere : et ille actus non est agere, sed potius tenere habitum qui no- titia vocatur : et per hoc patet solutio ad omnia quae objiciuntur de. memoria.

Ad id quod objicitur de intelligentia, dicendum quod hic sumitur prout est pars imaginis : et tunc intelligentie actus secundum Augustinum, est intueri se in notitia presente quam habet, vel intueri Deum in notitia veri et boni Dei quam habet apud se: et hoc modo semper intuetur se, et Deum : quia illud intueri non dicit actualiter considerari, sed potius objici sibi in lumine notitia rem cujus est notitia illa : et hoc semper fit uno modo : et ideo dicit Augustinus, quod anima semper intelligit se, sed non semper discernit, et excogitat se : quia semper sibi objicitur in lumine notitie que sibi naturaliter est impressa, quod est videre vel intelligere sed non semper discernit se ab aliis rebus notis, quod est cogitare, ut dicit Augustinus : et idem est de Angelo. ,

Ap noc autem quod queritur, Utrum babeat Angelus possibilem et agentem intellectum? Dicendum, quod possibilis dicitur a potentia cum privatione, et sic non habet possibilem, et sic procedit objectio : dicitur etiam possibilis quod est subjectum in quo fundantur species cognoscibilium, et sic habet possibilem perfectum a principio sue creationis, et agentem illustrantem super possibilem : et per hoc patet solutio ad illa quae objicluntur de differentiis intellectuum ipsius Angell.

Ad aliud dicendum, quod secundum Philosophum actus intellectus consuevit vocari intelligentia, et substantia intellectualis separata, movens motores orbium : intellectus autem vocatur ab eis potentia anime rationalis, vel Angeli, que accipit species individuatas a materia eta conditionibus materia. Sed Richardus de sancto Victore dicit, quod intelligentia dicitur divinorum intellectus, ut de Deo: intellectus autem aliorum, quando scilicet refertur ad intelligenda mundana : sed a Magistro accipitur hic pro intellectu Angelorum, qui simplicior est quam humanus.

Ad id quod objicitur de voluntate, dicendum quod voluntatem habet Angeli: et licet voluntas cadat in diffinitione liberi arbitrii, tamen non est liberum arbitrium, ut patebit infra, ubi de hoc queretur +: quia liberum arbitrium accipit aliquid a ratione, et aliquid a voluntate : etideo dicitur facultas amborum: cum tamen sit potentia determinata secundum. se. .

Ad id quod objicitur, Utrum homo, vel Angelus sit ad imaginem Dei? Dicendum quod imago dicitur ab imitatione. Potest ergo attendi imitatio imaginis ad unitatem essentie in tribus personis tantum : et sic Angelus est ad imaginem Dei, sicut et homo: et etiam potentiis simplicioribus, et etiam essentia simpliciori exprimit unitatem in Trinitate. Si autem attendatur ratio imitationis ad unitatem essentie in tribus personis, et ordo natures personarum, tunc homo erit ad imaginem, et non Angelus: quia homo habet tres potentias in una essentia: et etiam homo habet principium totius sui generis et sue nature, sicutin Patre est principium totius deitatis: et hoc non est in Angelo.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6