Articulus 7
Articulus 7
Utrum liberum arbitrium sit attributum angelice nature conveniens? et, An sit etiam in Angelis et hominibus per rationem unam ?
ARTICULUS VII. Utrum liberum arbitrium sit attributum angelice nature conveniens? et, An sit etiam in Angelis et hominibus per rationem unam ?
Quarto, Queritur de libero arbitrio. Hoc enim non videtur attributum naturale: quia naturalia non amittuntur: flexibilitas autem liberii arbitrii amittitur: ergo non est attributum natura, Prima patet per se. Secunpa probatur ex hoc quod confirmati sive in bono sive in malo, non possunt flecti ad opposito actus.
Videtur autem, quod non: quia dicit Damascenus, quod nostrum liberum arbitrium libere inquirit et libere consilia~ tur: hac autem non conveniunt nisi nature dubitanti et ignoranti: cum igitur intellectus Angeli deiformis sit, non videtur quod haec suo libero arbitrio conveniant.
Soiutio. Dicendum, quod liberum arbitrium convenit Angelis per naturam: sed libertas ejus non est flexibilitas in bonum et in malum: quia flexibilitas in malum, ut dicit Anselmus, nec est libertas, nec pars liberiatis: sed liberum est in faciendo quod vult, scilicet, quod non obligatur ad-actum unum, sicut naturalis virtus agens, et quod non impellitur ad necessitatem actus quin possit abstinere si vult: et haec libertas semper. remanet apud Angelum quocumque- se vertat. Quod autem non inclinatur ad malum quando confirmatur in bono, hoc non est ex coactione, sed eX, immobilitate spontanea in bono quod est confirmatio: et similiter, quod non inclinatur ad bonum post confirmationem in malo, hoc est ex spontanea pertinacia quae unde causetur, infra queretur.
Ap m quod ulterius queritur, Utrum univoce dicatur liberum arbitrium in Angelis et in nobis? Dicendum quod dici- tur per prius et posterius: quia in Angelis liberius quam in nobis est: quia rectitudinem liberantem non deserunt: sed in nobis liberius est quam in damnatis. Et de hoc etiam infra queretur in distinctione XXXV quae tota est de hoc: una tamen communi ratione potest dici de nobis et de aliis, scilicet libera facultas faciendi quod vult.
On this page