Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum quatuor, aut tantum tria, aut plura sint angelice nature attributa?

ARTICULUS VII. Utrum quatuor, aut tantum tria, aut plura sint angelice nature attributa?

Quinto, Queritur de his omnibus in communi.

Videtur autem, quod non sint nisi tria attributa: quia

1. In sequenti capitulo Magister non enumerat nisi tria, dicens quod prima consideratio est de substantia, secunda de forma, tertia de potestate. Persona quippe substantia est, sapientia forma, arbitrium potestas: ergo videtur, quod non nisi tria sunt.

2. Item, Videtur, quod multo plura sunt: quia ingenium convenit cuilibet Angelo, ut irascibilis, et concupiscibilis : et ita videtur, quod sint multo plura.

3. Item, Videtur, quod non sunt nis! duo : quia Commentator super XII prime philosophiae dicit, quod substantiae separate propter sui simplicitatem non habent nisi duas potentias, scilicet in- tellectum, et voluntatem: ergo videtur, quod non sunt nisi-duo attributa. |

Item queritur, Penes quid sumuntur ista attributa ?

Soxutio. Dicendum ad hoc universaliter primo, quod duo sunt in Angelo: substantia ejus in esse naturali considerata, et potentie consequentes et perficientes ipsam substantiam ad agere. Substantia in se considerata aut accipitur ex parte quod est, et sic est discretio personalis: aut ex parte quo est, et ex parte illa est subtilitas, vel simplicitas essentie. Potentie autem ad agendum: aut secundum ordinem in Deum, aut secundum ordinem ad opera: in Deum est ratio naturaliter insita, et in illa est memoria, intelligentia, et voluntas : opera autem est liberum arbitrium.

Ap primum ergo dicendum, quod Magister sub substantia comprehendit duo que penes substantim comprehenduntur, licet non exprimat nisi unum.

Ad aliud est dicendum, quod ingenium est idem in substantia cum ratione, nisi quod sonat in virtutem accipientem scientiam per ingenitam vim rationis.

Ad aliud dicendum, quod Commentator ibi non dividit nisi potentias, non essentialia attributa.

Ap iw quod objicitur de irascibili et concupiscibili, dicendum quod non proprie sunt in Angelis, nisi aquivoce: quia sunt proprie partes sensibilis vis: et si equivoce dicuntur esse in Angelo, tunc dicendum quod ad voluntatem reducuntur, vel ad liberum arbitrium, quod verius mihi videtur

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8