Articulus 14
Articulus 14
An Angelus potest fieri malus, ita quod Deus non esset auctor illius malitie,; sed slatim in eodem indivisibili esse factus et malus simul ?
ARTICULUS XIV. An Angelus potest fieri malus, ita quod Deus non esset auctor illius malitie,; sed slatim in eodem indivisibili esse factus et malus simul ?
Tertio queritur, Utrum poterat fierj Angelus malus, ita quod Deus non esse auctor sue malitie, sed statim in eodem indivisibili esset factus et malus simul? ita enim ponit opinio quae: recitatur in Littera.
Videtur autem quod sic: quia factum. esse suum mensuratur indivisibili nunc: eo quod omne factum esse est in nunc, et fieri et moveri in tempore. Si igitur aliquando fuit factus malus, et illud fa~ ctum esse est etiam in indivisibili nunc : aut ergo malum factum esse et Angelum factum esse suntin eodem indivisibili,. et tunc habeo propositum : aut in diversis, et tunc cum inter quelibet duo nunc sit tempus medium, erit aliquod tempus: malus est.
SED CONTRA videtur, quod hoc esse non possit: quia omnis creatura est de nihilo: ergo suo pondere et defectu ad nihil. tendit, nisi gratia sublevetur : sed gratia non sublevabatur : ergo ad nihil tendebat : ergo peccabat : quia hoc est ad ni-. hil tendere.
Videtur, quod sic : quia 1. Potuit velle malum, cum habuerit - voluntatem perfectam : ergo non est in-" conveniens ponere : falso enim et non impossibili posito, quod sequitur est falsum et non impossibile : ergo non sunt reprehendendi qui dicunt, quod Angelus malus est a principio sue creationis. _
2. Item, Constat, quod movebatur a principio creationis : quia tam optima naturalia otiosa esse non possunt: aut ergo movebatur ordinate, aut inordinate. Si ordinate. Contra: Ordinate moveri est converti : ergo ipse convertebatur, quod falsum est. Si ordinate, habeo propositum : quia inordinate moveri est peccatum : ergo a principio suae creationis peccavit.
3. Item, Si non peceavit a principio sue creationis : ergo in solis naturalibus ad tempus stetit. Sep conrra: Ignis eadem virtute stat sursum qua movetur sursum, quando deprimitur violenter : ergo et Angelus eadem virtute stat qua elevatur: sed elevatur virtute gratia : ergo non stat nisi virtute gratiae, quod est falsum, quia Angelus non cecidit a gratia secundum opinionem Magistri in Littera
4. Item, Duo sunt extrema, scilicet nihil, et esse: et duo alia bonum, et malum : sed nulla creatura potest de se tendere ad esse : ergo nec in bonum : ergo de se tendit ad non esse, et ad malum : ergo Angelus si non habuit gratiam, statim tendebat in malum : ergo peccavit a primo instanti creationis.
SED CONTRA: Videtur, quod hoc sit heresis : 1. Omne enim principium alicujus per voluntatem deliberativam preponitur illi natura et tempore : Angelus primus est principium peccati sui, per. voluntatem deliberativam : ergo est ante peccatum suum natura et tempore : ergo mora creationis fuit inter creationem et casum. Probatio prime. Omnis deliberatio preponit sibi conceptionem ejus de quo est . deliberatio et collafionem, et constat quod hujusmodi apprehensiones sunt in tempore. Secunda autem patet per se.
2. Item, Si in primo, instanti fuisset malus Angelus, minores numquam vidissent eum nisi malum : ergo numquam consensissent in electionem suam.
Solutio. Dicendum, quod mora fuit inter creationem suam, et casum. Unde dicoad primum, quod suum factum esse, et malum factum esse, non erant in uno instanti : sed tempus fuit medium. .
Ap ip autem quod objicitur, quod creatura de se tendit in non esse: dico, quod verum est nisi manu omnipotentis Dei teneatur : illa autem manus non est gratia gratum faciens: et in hoc deceptus est auctor istius opinionis: quia gratia gratum faciens non est in lapide, et tamen continetur: et non est in demone, et tamen continetur.
Ap Atiup dicendum, quod non potuit fieri, quod a principio peccaverit: quia oportuit ante moveri aliis motibus qui non erant peccatum, in cognitione sui, et Dei, et aliorum : et haec exigebant tempus.
Si objicitur, quod non oportuit ante moveri secundum actum, sed secundum habitum tantum: illud non puto esse verum : quia quando unum desiderat alteri equiparari, vel preferri, oportet primo actualiter utrumque cognoscere et conferre.
Ad aliud dicendum, quod movebatur cognitione et dilectione naturalibus : et illi non erant inordinati, sed ordinati ordine nature, qui ordo non sufficit conversioni ad Verbum per inhesionem : ideo illorum objectio non habet vim aliquam.
Ad aliud dicendum, quod Angelus ex solis naturalibus potest stare in bono natur, sed non in bono gratie: et ideo non accipit pro eodem stare et elevari : quia stare in natura potuit per naturam, et elevari in natura potuit per eamdem, sed per illam non potest elevari ad gratiam : sicut etiam aer ex aqua bene elevatur ad locum aeris, sed non ad locum ignis, nisi detur ei alia species. ws
AD ALiup dicendum, quod malum ext ex nihilo : sed tamen homo potest tendere in malum, et non tendere : quia voluntarium est, et non naturale : et natura sua licet sit ex nihilo, tamen non habet totum quod habet ex nihilo quod sit principium suae existentie, sed totam essentiam habet a Deo, et ideo in illo potest Stare.
Si Autem objicitur, quod nemo perseverat sine perseverantia : stare autem dicit actum perseverantia : ergo cum perseverantia sit virtus, nemo potest stare sine virtute : illud ridiculosum est : quia perseverantia dicitur tribus modis. Uno modo dicitur propositum sustinendi difficile usque in finem pugne, et ad hoc est vir. tus quaedam quae est pars fortitudinis. Se. cundo modo, dicitur donum perseverantie quod datur in ultimo vite Sanctis, quando finis est laborum : et hoc non est virtus, sed effectus virtutis continuate usque in finem. Tertio modo, dicitur perseverantia continuatio ejus status in quo aliquid est usque in finem, vel usque ad tempus, et sic nihil addit supra statum in quo est perseverans : et sic Angelus potuit perseverare in naturalibus, id est, continue se tenere in illis, donec cecidit: et hac non est virtus aliquo modo.
On this page